Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/38

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Non ex ob et soleo, sed ex obs et oleo componitur, et est quasi reiicior, ut Cicero de imperio. Cn. Pompeii obsoleuit, iam ista ratione multo magis quam uerbis resutata. idem pro Celio, Chartae quoque quae illam pristinam seueritatem obtinebant obsoluerunt. Obscoenus similiter suscipit. s. Nam teste eodem Prisciano ex obs et canendo, uel ex obs et κοινῶ componitur. Vnde inquino quod sic quoque intelligendum puto obscenum ut duo significat, ita duplicem habet compositionem, et duplici orthographia signatur. Nam signat aliquando quidem abominabile augurium, ut. Virg. in primo geor. Obscenique canes importunaeque uolucres, et tunc quoque a canendo obs. i. contraria et mala dicitur, et sine diphthongo scribitur. Quandoque uero dicit turpe quid et immundum, et tunc ex obs, et coenum componitur, quod a κοινῶ uerbo graeco deducitur, hoc est apud nos inquino ex eo scilicet, quod quae multum communia sunt, turpia et immunda ut plurimum fiunt. Nam id uerbum propria significatione communicare designat. Et sic quoque cum oe diphthongo in penultia scribitur. At Varro libro sexto de lingua latina dixit obscaenum cum ae diphthongo scribendum esse, et a scaena deduci, hoc est non ex obs sed ex ob et scaena componi, quae ut uidebimus in sequentibus cum ae diphthongo scribitur. Remanet autem immutabile in hac dictione obcaeco, ut multi uolunt, quae componuntur ex ob et caeco caecas, nec plus quam simplex uerbum ipsum designat. Si uero ob cum dictione incipiente ad componatur, integra semper manet, ut obdo quod ex ob et do uerbo componitur, et pro claudo poni consueuit, ut Terentius in eunucho, pessulum hostio obdo. Obduco. i. tego ut exposuit Seruius, cum ait Virg. in bucolicis, Limosoque palus obducat pascua iunco. i. tegat. ldem in moreto. Et cinis obductae caelabat lumina prunae, si tamen Virgilius illud opusculum composuit, quod a doctis non creditur. At sequente. f. commutat ob praepositio. b. in. f. offendo ex ob et fendo uerbo, quod sic quoque simplex in usu non est componitur. Vt simili modo nec spicio, nec fragor. nec perio, et tamen in compositione ea habemus, ut aspicio, despicio, suffragor, refragor, aperio et reperio, quae Papyriano teste cum uno. p. in praesenti, et cum duplicato in praeterito scribunt, ut de illis in sequentibus apparebit. Officio similiter ex ob et facio componitur, et quasi noceo dicitur. Vnde per antiphrasim officium quidam dici uolunt, quia ut prosit agitur. Ideo nonnulli officium ab efficiendo dictum putant. Et nonnunquam pro honore ponitur, ut circumstabant senatores Caesarem sedentem in aurea sella officii gratia. i. honoris. Aliquando uero obsequium siue beneficium indicat, ut Cicero odiosum sane genus hominum em officia ex probantum, quae meminisse debet is, in quem collata sunt, non commemorare qui contulit. Virg. libro aenei primo, Non metus officio nec te certasse priorem Poeniteat. Nonnumquam autem et pro alicuius artis ratione accipitur, ut officium grammatici tale est officium architecti, officium medici. Sane offa cum per duplex. f. scribatur et primam habeat longam, ut Iuuenalis in primo Patruo similes effunderet offas, tamen in deriuatiuo perdit unum. f. et fit prima breuis, scribiturque ofella, ait idem in satyra Atticus eximie, Ac rudis omni tempore et exigue furtis imbutus ofellae. Si uero ob cum dictione incipiente a. g. componatur, in g. ipsum commutatur, ut oggamnio quod ex ob et gamnio componitur. Et em gannire proprie uulpium. Vnde apud aliquos pro stulte loqui, Apud alios uero pro inculcare. Apud nonnullos autem pro irridere ponitur. Et inde oggamnio quasi contra gamnientem. Gannio rursus et cum dictione incipiente ab. m. conuertitur. d. in. m. Immo ut ostendit Priscianus magis abiicit. b. Nam ex ob et mitto dicendum esset ommitto cum duplicato. m. sed cum prima breuis ponatur, abiicitur a poetis. b. et dicitur omitto. Terentius in adelphis, Omitte mulierem. Horatius in secundo sermonum. Aut spem deponas, aut parte delutus ommittas. Idem in epistolis, Quem sua culpa premit deceptus ommitte