Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/4

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


orthographiam suis litteris ordinabimus, et quireuiss. me dabitur ea narrbunturi q iae ad earundem declarationem facere putabimus.

Accepimusque haec primum ex fragmentis decem librorum Papyriani, quos de orthographia scnipsit. Ex ̃ttuor libris Plinii de arte grammatica. Ex unico libro Rhemii gramatici de potestate litterarum. Ex unico Grylli de accentibus ad Virgilium, cuius paiua fragmenta competImus. Ex Capro. Ex Diomede de ccto partibus oratioins. Ex Probo doctissino grammatico. Ex Quintiliano uiro summo. Ee Varrone de lingua latina. Ex Aulo Gellio. Ex Donato, Seruio, Prisciano, Victorino, Sergio ex pluribus aliis latinis grammaticis, graecisque minoris auctoritatis cum antiquorum grammaticorum libros amiserint. Repperi tamen Herodiani fragmenta quae dam de orthographia, et eiusdem lioros integros quattuor de constructione. Ex glosulis etiam Aristarchi super Homerum et Hesiodum. Quin et ex Porphyrio super Homerum plura annotauimus. Quae uero ad historiam faciunt, ex Virgilio, Ouidio, Homero, Hesiodo, Liuio, PIinio, Iustino, Herodoto, Thucydide, Appiano, Diodoro siculo, multisque aliis approbatis auctotibus et graecis et latinis, quos suis locis commode inducemus.

IOANNIS TORTELLII ARRETINI COMMENTARIORVM GRAMMAICORVM DE ORTPOGRAPHIA DICTIONVM E GRAECIS TRACTARVM LIBER PRIMVS INCIPIT.

DE Numero et figura atque inuentione litterarum tam graecarum quam latinarum.

Graecorum litteras, quibus ipsi num graeci utuntur. xxiiini. esse constti uidelicet α. β. γ. . t. . ν. θ. i. R. A. μ. νI. ξ. o. . ρ. σ. τ. . φ. V. N. ω. Sed harum uetustiores graeci, ut ex clarissimis grammaticis accepimus, solas sexdecim habuerunt, quas ex phoenicia Cadmum adduxisse uolunt, uidelicet α. β. γ. A. t. i. s. A. I. ν. o. π. p. σ. τ. Quibus ad ostras sic primum a Nicostrata matre Eiuandri ut ferunt redactis nos sexdecim e odem modo et eadem pene figuura rtcepisse, cum Priscianus tum antiquiores alii celebresque grammatici attestantur. lmmo easdem illas pene cum graecis fuisse rettulit Plinius circa finem libri. Ii. naturalis historiae ex testimonio delphicae tabulae antiqui aeris, quae in palatio dicata erat Minerue, quas huiuscemodi fuisse Rhemius grammaticus praestantissimus nobis rettulit, uidelicet. a. b. c. d. e. g. i. l. m. n. o. p. r. s. t. u. Sed eum paulatim a graecis litterae adiae adinuentae fuerint, et. xxiiIi. litterarum numerum adimpleuerint, nos similiter ab iliis aliquas accepimus. Quibus et in nostro sermone et in dictionum graecarum seriptura frequentissime utimur. Nam uocales primum uetustissimi graeci quimquea ut nostri habuerunt uidelicet. α. t. i. o. . quas ancipites omnes uel liquidas hoc est quae facile modo produci modo corripi possunt, uti nos uocales nostras dicimus, et illi similiter tumc quoque dixeruntt. Sed postea cum duas alias adinuenerunt uidelicet. I. et. ω. has fecerunt semper longas, et ex prioribus duas semper breues esse statuerunt, uidelicet. ε. et. o. quuin et hoc quoque paruum. o. Quod uero nouiter inuentum fuerat magnum uocauere. Sic enin noina litteris pro placito imponunt. At nos latini ex his nouiter a graecis inuentis nullam penitus suscepimus, sed nostras omnes uidelicet. a. e. i. o. u. suo numero et nominc conseruauimus, quĩs sane omens ancipites et liquidas antiquo more semper habuimius. Post id aunt uidentes graecorum doctissimi per ablationem aspirationis a consonantibus