Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/41

E Wikisource
Haec pagina emendata est

composita integrum b conseruat, ut subagito, subaro, subeo, subigo. etiam cum i consonante, ut subiectus, suboleo, suburbium, quasi uia sub urbe, hoc est urbi contigua. Si uero cum dictionibus incipientibus a consonantibus componatur, manet b integrum, nisi sit consonans c uel f uel g uel m uel p. Nam tunc quoque auctoribus Papyriano et Prisciano in eas litteras commutatur, ut sigillatim uidebimus. Vnde sequente b integra manet, ut subbibo, subblandior. Sequente uero c transit in illam, ut succurro, succineritius, succresco, quasi insensibiliter cresco. At sequente d integra manet, ut subdo, subdolus, subditus. Non autem sequente f, sed mutatur in illam, ut sufficio, suffero, suffragium, quod a uerbo deponente fragot fragaris, quod non est in usu, et auxiliari apud antiquos significabat componitur, et deducitur. Vnde et uerbum suffragor sufsragaris penultima producta et proprie suffragia (ut sic dicam), uoces sunt, quae dicebantur ad comitia in tabella ue scribebantur, quibus suam quisque ddeclararet uoluntatem de aliquo eligendo in magrantum, qualis est electio hoc tempore summi pontificis. Et tamen suffragium pro auxilio saepe ponitur. Suffoco quod ex sub et faux faucis componitur, ubi diphthongus in o productam conuersa fuit. Ouidius: Suffocent animam dira uenena tuam. Suffire ex sub et fire, quod infinitum est, et a fio componitur. Virg. libro. geor. iiii. At suffire tymo caerasque recidere manes, qui dubitetur suffiere dixit .i. subministrare. Nam licet a fio habente significationem passiuam componatur, compositum tamen Papyriano teste fit actiuum. Reperitur etiam firi, a quo Prisciano teste factum est fieri, per diuisionem unius longae in duas breues, ut admittier pro admitti. Similiter sequente g transit b in illam, ut suggero, suggestum. At sequente l integra b littera remanet, ut sublego, quod est suffuror. Virgilius in bucolicis: Vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper. Subligo et inde subligar, quod est subligaculum, seu brachae, quas induebant histriones in ludis. Iuuenalis in satyra Credo pudicitiam, Personam thyrsumque tenent, et subligar acci. Cicero de officiis libro primo Scaenicorum quidem mos tantum habet ueteri de disciplina uerecundiae, ut in scaenam sine subligaculo prodeat nemo. Veretur .n. ne si quo casu euenerit, ut corporis partes quaedam aperiantur, aspiciantur non decorae. Subleuo, quod a leuo pro aleuio componitur. Nam est auxilium defensionemque praesto. Cicero Zophirus, qui se naturam cuiusque ex forma prospicere profitebatur, derisus a caeteris est, qui illa in Socrate uitia non agnoscere ab ipso autem Socrate subleuatus, cum illa sibi signa ratione a se deuicta diceret. Nonnumquam uero significat aleuo, quod est sursum tollo. Suetonius in Vespasiani uita, Dumque surgit ac nititur inter manus subleuantium extinctus est. Si uero componatur sub cum dictionibus incipientibus ab m transit b in m, ut summitto, summergo, sumministro, quamquam apud aliquos seruetur b. At cum dictionibus incipientibus ab .n. integra semper remanet, ut subnecto, subnixus. Si autem dictiones compositae cum sub incipiant a p, transit b in p, ut suppono supplico, quod a sub et plico componitur, eo quod genu poplitemque plicamus, cum a potentiore aliquo magnum aliquod precamur. suppeto, hoc est suubministro, a quo suppetias deriuatur, quod ad auxilium pertinet, et auxilium ipsum designat. ad auxilium quidem, ut Caesar libro. xxii. commentariorum, et nunciabantur auxilia magna equitatus oppidanus suppetias uenire. et in eodem libro, Suisque rebus timens, elephantisque triginta relictis suis finibus oppidisque suppetias profectus est. Et iterum in eodem, Atque suis fugientibus suppetias ire contendit. Auxilium uero ut Suetonius in uita Vespasiani, Legatum insuper syriae consularem suppetias ferentem rapta aquila fugauerunt. Plautus in Oedippo. Sed memento siquid saeuiunt senes suppetias mihi cum sorore fere. Idem in eodem nescio uisus est. Cum ait auxilia mihi, et suppetiae sunt domi. Supplodo ex