Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/42

E Wikisource
Haec pagina emendata est

sub et plodo, quod est plaudo componitur, et est pedem terrae incutere. Cum r uero in quibusdam integra manet, ut subruo. In nonnullis uero transit b in r ut surripio auctore Prisciano. At cum s semper remanet b littera integra, ut subsidium subsisto, substantia, subsellia, quae ea ut ita dicam scamna sunt, in quibus audientes poetas recitantes, uel alios magistros sedere consueuerant, erantque etiam tribunorum, triumuirorum, quaestorum, et huiusmodi minora iudicia exercentium, qui non in sellis currulibus nec in tribunalibus, sed in subselliis consedebant. Iuuenalis in satyra Et spes et rom inquit de Statio, sed cum fregit subsellia uersu Esurit intactam paridi ni uendat agauen. Gellius libro XIIII noctium atticarum, cum a praetoribus se in iudicem lectum enarrasset, ut iudicia, quae appellantur priuata susciperet inquit. Sed n ego hoines illos cum considerabam alterum fidei alterum probri plenum nequaquam adduci potui ad absoluendum. Iussi igitur diem diffundi, atque inde a subselliis perago ire ad Phanorinum philosophum. At sustineo sine b scribitur, quia non a sub, sed a sursum componit et teneo. similiter et suspiro sine b scribitur, et simili modo a sursum et spiro componitur i cum ex imo pectoris sursum spiro aliquid cupio. Et construitur cum accusatiuo. Iuuenalis in satyra Atticus eximie, suspirat longo non uisam tempore matrem. Conseruat eriam sub suum b auctore Prisciano, si cum dictionibus incipientibus a t componatur, ut subticui, subtraho, subtel, quod ex sub et talo compositum dicunt. Nam est τὸ κοῖλον τοῦ ποδὸς i canum pedis, quod ut canum manus quidam etiam uolam dicunt. Sed haec et alia ut supra uidimus quidam per p scribi uolunt et non b. Alii uero non scribi p sequente t. Sed magis b sono ipsius p proferri.

DE Syllabis desinentibus in c.

Nunc ad reliquas consonantes per ordinem procedentes, dicimus auctoribus Papytriano et Prisciano nullam antecedentem syllabam in c litteram desinere, nisi sequens quoque a c uel a q incipiat, ut bacca quae cum duplici c sine aliqua aspiratione scribitur, et continet intra nominis sui ambitum fructus diuersorum generum lauri oliuae corni myrti lentiscique et aliorum, ut in sequentibus ostendemus. Est etiam lapis preciosus, ut quo nitido precium cortice bacca daret. Et inde baccatus sine aliquam aspiratione quasi baccis i preciosis lapillis ornatus. Virgilius libro aenei primo, Colloque monile baccarum. At si cum aspiratione ultimum c scribatur, aliud significat, ut uideliuns in dictione Bacchus. Bucca similiter absque aliqua aspiratione cum duplicato c scribit. Et a bucco uerbo, quod est inflo deriuatur, atque idem est quod os i ipsa concauitas, unde uox procedit non ora labiorum. Vnde Iuuenalis, cum ait in tertia satyra, Bucca foculum excitat non de extremitate oris, sed de interiori parte dixit, qua inflari solet, uentumque concipere. Vnde idem poeta in eadem satyra de cornicibus loquens inquit, notaeque per oppida buccae. Vbi non de labris, quae latent cum tuba canit, sed de illa deformi utrinque inflatione intellexit tubam inflantium. Similiter cum inquit Horatius Vt iuppiter ambas Iratus buccas inflet, non de labris locutus est, quae inflari non possunt, sed de ipsa oris inflatione. Nam genae quoque aliud quiddam significant, ut in sequmentibus ostendemus. Vtimur etiam in plurali buccas, sed in sigulari oratores frequentius utuntur. Bucula uero quae per unicum c scribitur, diminitiuum em bouis, quasi parua bos. Baccar per duplex c et absque aspiratione scribitur, generis em foeminini, et herba contra fascinationes esse dicitur. Virg. in bucolicis Baccare frontem Cingite, ne uati noceat mala lingua futuro. Succus cum duplicato c scribitur et descendit a sago, quod genus est uestis aequaliter latae ex parte superiori et inferiori. Saccus cum duplici c similiter scribitur, et genus est calciamenti a sacco deducti, ad cuius similitudinem factum erat. Itaque ligatum supra pedem plicas quĩplurimas per totum