Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/47

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

semitaprum, quem uidisse nonnulli scripsere dicar ne resciuisse Etut puto non dicam. Subtrahitur etiam ab eadem praepositione ad ipsum d, si cum dictione componitur ab. s. p. incipiente, ut aspicio, quod teste Prisciano in. VIII. ex ad et spicio uerbo, quod simplex non est in nsu componitur, et inde aspectus. et similia. Si autem componatur ad cum dlictionibus incipientibus a t, mutatur d in t, ut attineo ex ad et teneo, attingo ex ad et tango, attraho ex ad et traho, attamen ex ad et tamen.

DE Syllabis desinentibus in f.

F Quoque nullam syllabam per se terminat, hoc est nisi loco b vel d vel s vel x in compositione ob sequentiam unius istarum sit posita, ut ex ob et facio officio, ex ad et factus affectus, ex dis et facilis difficilis. Similiter ex dis et fundo diffundo, eodem modo ad ex et facio efficio.

DE Syllabis desinentibus in g.

SImili modo g apud latinos nullius syllabae est terminalis, nisi cum loco d vel b ponitur, ut supra vidimus. Nam ex ad et gero fit aggero, ex sub et gero suggero.

DE Syllabis desinentibus in h et in k.

NOn etiam potest h aspiratio integram syllabam terminare, quod si in quibusdam a interiectionibus comperit, ut in uah ah et oh putat Prscianus p apocopam sieri, S pfecta sint uaha aba ohe. Similiter kt nulliussyllabae terminalis esse potest.

DE Syllabis desinentibus in l

IN luero litteram quacunque consonante sequente antecedens syllaba terminari pont, ut albus ulcus calcearium, quod pro calceo ponitur, ut cibaria pro cibis, fulcrum qui et lectus dicitur. Nam est quo iacentes fulcimur. i. sustinemur, ut dixit Seruius in. VI. Iuuenalis in satyra Credo pudicitiam ait, Antiquum et vetus em alienum postume lectum Concutere. atque sacri genium contemnere fulcri. Mulcrum quod cum c absque aspiratione scribitur, et a mulgeo derivat, facitque in plurali mulcra. similiter ante d ante f ante g. et ante alterum l, ut ualde Alfenus nomen est viri proprium. Algeo culleus cum duplicato l. Nam uter ex cornio ab occulando. i. claudendo dictus. Nam in eo scelestissimi homines cum simia gallo et serpente inclusi iaciebantur in mare. Unde Iuuenalis in satyra Stemata quid faciunt ait, Quis tam Perditus ut dubitet senecam praeferre neroni. Cuius supplicio non debuit una parari simia. Nec serpens unus, nec culleus unus. Piugillaris similiter cum duplicato l scribitur, qui et pugillare in singulari. At in plurali solum pugillares dicimus, et significat tabellas caereas, sive ligneas sive alterius materiae, in quibus stilo scribimus. Vnde a pugno deducitur, quo comprehendi consueverant. Palla similiter scribitur, et proprie vestis est muliebris, deducta usque advestigia dicente Virgilio libro. xi. de Camilla, Pro crinali auro pro longae tegmine pallae Tigridis exuuiae per dorsum a uertice pendent. Tollo eodem modo scribitur, et duo significat. s. capio et educo, ut sustuli filium, idest suscepi fili. Item sustuli filium. i. educaui. Et ab utroque fit inublatum. Terentius, Quicquid peperisset decreuerunt tollere. i. educare. Similiter Iuuenals in satyra Credo pudicitiam, cum ait Tollere dulcem Cogitat haeredem. Quod etiam de suscipiendo intelligi potest, siquis sequentia recte inspicit. In quibus ostendere uult Vrsidium tamquĩ sibi placeret lex iulia de adulteriis desistere uelle ab hoc crimine, et ducere uxorem procreandorum liberorum gratia. Sed alia de suscipiendo uidentur esse exempla. Nam certe Alexander magnus ex uxore liberos non educauerat. At qui ipse apud Curtium ait, fgo ipse Dtthoxartis persae filiam mecum matrimonio iunxi. Non dedignatus ex captiua liberos tollere. Papyrianus iurisconsultus de legatis et fideicommissis secundo, Mando meae filiae pro salutesollicitus ipsius, ut quoad liberos tollat, testamentum