Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/5

E Wikisource
Haec pagina emendata est

quibusdam nonnumquam sententiam defraudari, nouas adinuenere figuras, quibus necessario aspiratio comprehendi detinerique debeat, et sic. θ. litteram in se dulci sono aspirationem gerentem conceperunt, quam pro. th. quampulcherrime ponunt, nec non et φ. quam similiter pro. ph. et. . quam pro. ch. iidem a troiano bello citra scribere consueuerunt. namque illas Palamedem comperisse Seruius attestat. Mox alios ac praecipuum Simonidem teste Cornelio Tacito caeteras comperisse. Verum ex his tribus sic compertis latini nostri nullam penitus suscepere, sed seruata antiqua scriptura ipsumet. uel. c. uel. p. cum aspirationis nota more antiquo scribere uoluerunt. Sed quaerit Parthenus grammaticus, idemque post illum Priscianus, quare non ideo a graecis. rh. aspiratum in aliam formam figramque translatum fuit, cum eodem modo aspirationem suscipiat. Ad quod respondentes dicunt, quia nec sic aspiratio ipsi. r. cohaeret sicut et praefatis mutis, nec si ab hac littera tollatur significationem minuit, nam quamuis subtracta aspiratione diratur retor uel Pyrrus non minus intellectus manet integer, non aunt sic in alii s. Nam si Chremes cum aspiratione proferes nomen proprium designabis, a quo si aspirationem subtraxeris significatum mutabis, quia tunt quoque a uerbo cremo declinatum cum significatione eius uerbi esse uidebitur, ut id idem in mille aliis contingit. Rursum graeci alii et ut ferunt Simonides ad linguae suae scripturaeque ornamentum. ψ. litteram sine aspiratione adinuenit, quae quodammodo molliorem quam. ps. uolubilioremque sonum habet, ut diligentissimi conspexere gramatici pro q̃ Claudius Caesar apud nos antisigna hac figura describi uoluit. X. ita ut pro. ps. aliam simplicem figuram ut graeci habent. et nos haberemus. Sed ut in sequentibus ostendemus nulli ausi sunt antiquam scriptuiam post Claudii imperium commutare. Post has uero omnes et. . et. ξ. graeci ipsi compent, quae sane ad decorem ornatum propriae linguae plurimum contulisse uident. At uero latini nostri praeter sexdecim antiquas litteras, quibus primitus utebant. f. aliam ex aeolico quodam digamma ut infra clare enarrabimus assumpsere. Postquam et. q. litteram inuenere, quae tametsi praecise ciusdem cum. c. potestatis esse dicatur, eam tamen nrunti auctores in illis dictionibus optasse uisi sunt, in quibus pinguior quodammodo sonus exigi uidebat, quam per. c. litteram praestari potuerit. Post has uero nonnulli ex nostris k. in eadem forma qua est apud graecos superuacue recepere. Qua sane Quintilianus in nulla scriptura nostra utendum existimat, nisi ut ait, quae significat et an ut sola ponat. nam im quibusdam uetustissimis inscriptionibus saepe ego conspexi. K. DECEMIB. pro calendis decembris. Idemque in Liuio uetustissimae scripturae frequenter annotaui. Nec illis ullo pacto assentiendum puto, qui sequente a contendunt semper. k scribendam esse, ut Carthago caput, cum teste Quintiliano sit. c. littera quae ad omnes uocales uim suam commode perferat. praeter has quoque cum graeci. ξ. litteram ultimo adinuenerint pro nostrarum dictionum magna commoditate illam sub hac forma. x. a nostris recipi debere uisum est. hoc solum ab illis in uoce discrepantibus, quod ubi illi eam proferentes in. i. uocalem desinunt, et dicunt. xi. nos e contrario dicimus. ix. Vltimo uero. y. et. z. assumpsimus, ut et nobis quoque in graecis noibus transcribendis deseruirent. Nam ut ait Quintilianus a graeco sermone magna ex parte romanus conuersus est, et confessis quoque graecis uerbis utimur, ubi nostra desunt. Sicut illi nonnunquam a nobis mutuant. Sunt igitur figurae litterarum quibus nos utimur uiginti duae, de quibus omnibus singulatim dicemus. Nam. h. littera non est, sed aspirationis nota, ut in sequentibus ostendemus.

DE Accidentibus litterarum.

SEd quaerunt nonnulli quotidie cur nos simplici uoce uocales nostras, et graeci pluribus syllabis quasdam uocare uoluerunt, cum littera pars sit minima uocis