Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/6

E Wikisource
Haec pagina emendata est

compositae, nam quam nos simplici uoce a dicimus, illi pluribus syllabis alpha nominant. Item quam nos. i. simplici sono, illi iota duabus syllabis uocauere. Consonantes etiam fere omnes duabus syllabis illi efferunt, ut beta, gamma, delta, quas nos in eadem quaestione manentes una syllaba nominamus, et quasdam quidem in. e. uocalem terminantes ut. be. ce. de, et similes, quasdam uero ab e incipientes, ut el. em. en. quam sane quaestionem facile dissoluere possumus, si accidentia litterae distinguamus, quae tria sunt nomen. s. figura et potestas. nomen ut apud graecos alpha beta gamma delta. Apud latinos uero. a. be. ce. de. ita ut apud illos pleraeque uocales pluribus syllabis nominentur, apud nos uero uocales omnes per se prolatae nomem suum ostendunt. Figura uero ea em forma quam in singulis litteris graecis scilicet et latinis conspicimus, quae apud antiquiores illorum et nostros ut supra ostendimus pene eadem fuit. Potestas autem pronunciatio est illarum quam in litterario sermone nos et illi eodem modo utimur. Nomen igitur ad placitam instituentis rationem impositum fuit, quod non solum unica aut duabus syllabis, sed tribus pluribus ue si placuisset constitui poterat. Sed auctoribus latinis teste Prisciano in .VIII. in his ut in multis aliis breuitas et concisio nominis magis placuit. Nec id sane nomen litterae potestatem ullatenus impedire ualet, quae in pronunciatione litteratae uocis ostenditur, quia tunc quoque non litterae nomine, sed potestate utimur, quae indiuisibili quodam ipsi litterae proprio consistit. Nam si balneum dicimus, aut martium laborem efferiuns, non tumc b in c terminatur, nec l aut m ab ipso e incipit, quia non nomine, sed potestate eius litterae utimur, ut quemadmodum in compacto ex elementis corpore dicimus elementum, ut quid indiuisibile inesse, hoc est quod non ut corpus in aliud elementum diuidi potest, et tamen in partes quasdam diuidi ualet, et composito nomine effertur, sic et in litterali uoce littera ipsa sua ui et potestate indiuisibilis, hoc est non in aliam litteram resolubilis profertur, quae tamen in se composito noine cognominari commode potuit, Vnde et ad elementorum mundi similitudinem uocabulo etiam elementi nonnulli litteras ucauere. Et sicut illa simplicia sunt, et coeuntia corpus omne perficiunt, sic etiam hae coniunctae litteralem uocem quasi corpus aliquod componunt, sed diuersa eloquendi ratione apud graecos et nostros. Nam cum apud eos teste Quintiliano libro. XII. de institutione oratoria nullae litterae dulcius spirent quam. y. et. z. altera uocalis, altera consonans, quas ut diximus mutuari solemus, quotiens illorum nominibus utimur. nescio ut idem inquit auctor quomodo hilarior in earum scriptura protinus renidet oratio, ut in zephyris, zophyrisque, quae si nostris litteris scribant, hoc est his quae loco ipsius z. apponere consueuerant, et cum ipso. i. nostro surdum quiddam et barbarum efficient. ccαcaeαaea oino non uoce potius inter discrimina dentium eodem teste efflatur, quae etiam cum non uocalem proximam accipit, quassa quodammodo, utique quotiens aliquam consonamtium framgit, ut in hoc ipon frangit, multo sit horridior. Alia em aeolica littera pro qua primum ipsum f acceperamus. Deinde ut late uidebimus ad aliam potestatem. f. redacta u. consonantem illius loco surrogauimus, et nouam illius postea formam a Claudio compertam, etiam si repudiauimus ut infra late uidebimus, uis tamen nos ipsa perset, et ineptum quid respectu soni quod apud illos ex digamma resultabat, efflare uidetur, ut seruus ceruus et similia. Alia quae est. q. duras et illa eodem testante syllabas facit, quae ad coniumgendes demum subiectas sibi uocales est utilis, alias superuacua, ut equos quare quoniam, cum etiam ipsae hae uocales duae efficiant sonum, qualis apud graecos nullus est. Ideoque scribi eorum litteris non potest. Et nos primam