Jump to content

Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/66

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

incedunt. Cicero in II uerrinarum inter binos ait ludos, quia ludi teste Prisciano de ponderibus quando spectacula signant, semper pluraliter dicuntur. Liuius in. XXV. libro Ab Urbe ait, Et bina equestria arma. Simili modo dicendum esset, scripsi binas litteras .i. unas ad fratrem, alteras ad uxorem. Sed non dicimus, scripsi bina testamenta, cum singulare habeat, et in plurali pluralitatem semper testamentorum designet. Sed dicimus duo testamenta unum fratri, alterum uxori. At uero poetae licentia poetica haec aliquando non obseruant, ut. Virgili. Aenei. Vni ait

frenaque bina meus quae numc habet aurea Pallas. [Aeneid 8.168]

Dicere non debuit more oratorum frena duo. Sed de ternus et quĩternus dubium videt, An ternas litteras seu quĩternas dicere possumus. Quod non posse dici Seruius super eundem. VIII. confirmauit, ubi ait Virgilius, Horrendum dictu dederat terna arma mouenda. Quin et Virgilium usum fuisse figura poetica, et trina arma dicere debuisse, quia arma tantum nummeri sunt pluralis. Ita ut ex illis sit trina, quae apta sunt nominibus tantum pluralis et non terna. Quod quod sit efficax ipse uiderit. Nam trina saepius coniunctum inuenimus cum nominibus numerum singularem habentibus, ut Liuius. liber iii. ab urbe, Antea inquit trina loca cum contentione summa patricios explere solitos. Et Hieronymus cum alibi tum ad Marcellam inquit, Et trinam negationem trina postea confessione deleuit. praeterea quid Seruius dixisset si apud Virgilium foret qui terna arma, numquid exponendum esset quĩ trina. Verum uni et unae et una pluralibus adiunguntur nominibus, quae et pro singularibus accipi possiunt: ut Salustius in Catilinario, Hi postque in una moenia conuenere, pro in unam urbem. Aliquando esset cum nominibus habentibus singulare, ut Virg. in II Aenei,

Satis una superque uidimus excidia, [Aeneid 2.642]

pro unum excidium. et Lucanus in IIII.

Totumque in partibus unis / bellorum fecere nephas, [Lucan 4. 548-9]

pro in iuna parte. Sed cum non habentibus singulare in ea significatione pro qua accipitur, semper ponuntur in plurali. Dicimus ergo recte et oratoria obseruatione. accepi abs te unas litteras, binas litteras, ternasque, et ternas, ac quinas, senas, septenas, nouenas, denas. Nec subiungendum est. Quarum alteri respondi per proximum tabellarium. Alteri nunc respondeo, sed alteris. At de epistola apertum esset, ut accepi duas epistolas, quarum alteri iam respondi, alteri numc respondeo. Et utitur Cicero fere uerbo accepi, ut accepi epistolam, accepi litteras. Plinius uero nepos frequentius recepi nisi codices mendosos dicere uolumus. Quid quod do tibi litteras dicimus tanque tabellatio. Do ad te litteras. s. ad te perferendas. aliquando haec duo coniunguntur, ut Cicero, Dedi llli ad te litteras, et Salustius, Vulturtio litteras ad Catilinam dat.

DE Syllabis desinentibus in X.

In X auctore Prisciano nulla simplex syllaba in medio dictionis terminatur. Sed ut puto excipit sextus dexter direxti, in quibus x cum sequente consonante coniumgi no pont. Nam ut idem prius dixerat, nunquĩ in capite syllabae dup lex posita pont, cum aliu ium gi consonante, quĩre antecedentem syllabam finit. Et fic eius regula uniuersalis esse non poteft. Verum in compositis a praepositione ex, remanet quidemi praepositio nonnunquĩ integra, n oniunquĩ uero abiicit x. Aliquando aunt commutat in aliam litteram. Ramemanet integta sequente c, ut excurro excretus. i ualde crescens, ut excretos haedos apud Virg lium legimuus, excogito, hoc em per cogitationem inuenio, quod ad res tantum incorporeas pertinet, ut excogitauit argumenta tationes figuras causas. E acubiae similiter ab ex quod extra indicat, et cubo leducit atq; componit, quae diurnae sunt, ac nocturnae. uigiliae uero tantum nocturnae. Ante l uero seruat integra ex praepositio ur in hac sola dictione exlex. i. q absq; lege uiuit. Ante p similiter remanet integrat e x, ut e~pello, expugno, quod est pugnando uinco, sedde oppidis, de castris, de naui bus, caererisq; huiusmodi dicit. Nam si tecum conser~ maxu~ at uincam, non te expugnasse dicar. explodo quod a plodo. i. plaudo componcet tantum signat eiicio, sed manibus