Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/7

E Wikisource
Haec pagina emendata est

illam uim uocalis amittere in sequentibus ostendemus. Quid quod pleraque eodem referente auctore nos. m. quasi mugiente littera cludimus, qua nullum graece uerbum cadit. At illi. n. iucundam et in fine praecipue quasi tinnientem illius loco ponunt, quae est apud nos rarissima in clausulis. Quid quod syllabae nostrae b litteram et d innituntur, adeo aspere ut plerique non antiquissimorum quidem, sed tamen ueterum mollire tentauerunt, non solum auersa pro abuersa dicendo, sed in praepositione. b. litterae absonam et ipsam f. subiiciendo, de quibus omimbus in sequentibus latissime disputabimus, et incipietes ab. a. uim ac potestatem cuiusque, mutationesque et alias per ordinem subnecuemius.

DE Vi ac potestate a litterae, et commutatione in alias uocales.

A Igitur apud antiquiores nostros et graecos eiusdem prorsus figurae fuit, et potestatis semper remamsit. Estque tam apud illos, qui apud nostros anceps quidem et liquida, hoc est quae facile modo produci, modo corripi potest. Sed cum e graecis in scripturam nostram transferimus illam fere semper sua figura et noine ac potestate conseruamus. Nonnumquĩ uero commutauns in. o. ut μάρuαρον marinor, κάρυλος corylus. Aliquando in. i. ut κάναστρον, canistrum. nonnumqui in ae diphahongum ut ασκλπιος Aesculapius. In quo sequimur aeoles. Illi quidem νυμφαις pro νυμφας, φαισιν pro φασιν scribebant , saepe etiam auctoribus Papyriano, Proboque et Prisciano mutatur .a. per derivationes in vocales alias, ut in e modo productam, modo correptam:productam quidem, ut halitus hanelitus, facio feci, ago egi, iacio ieci, frango fregi, capio caepi, quod cum ae diphthongo scribitur. Correptam uero, ut tango tetigi, cado cecidi, parco perci, fallo fefelli. Similiter per compositionem a producta in e productam conuertitur, ut armatus inermis, arceo corceo. In. i. modo consimili ut amicus inimicus. Vnde etiam pleraque noina quae cum uerbis siue participiis componuntur, mutanta extremam syllabam noinatiui in. i. correptam, ut arma amipotens, stella stelliger, causa causidicus, tuba tubicen, tibia tibiicen, cum duabus. i. breuibus, sed apud plerosque per synaeresim in unam i longam commutantur, ά dicit tibicen, quod in alia huiuscemodi compositione non reperit.

DE B littera.

B Quoque l̃a muta est, hoc emquae non in soum suum, sed in sonum e litterae terminat. hanc graeci beta nominant. Geritque uirtutem et potestatem mediam inter. p. et. ph. Vnde nec penitus caret aspiratione, nec plene eam possidet. Quare nos ob litterarum affinitatem dictiones graecas traducentes, nonnunquĩ p et ph in illam conuertimus, Vt cum apud illos πQος, scilicet cum p in prima scribat, apuin nos buxus cum. b. scribitur. Similiter αψλρτος, cum litta. ψ. pro qua nos ps ponere consueuimus, ab auctoribus nostris absyrtus cum b traducit. Item quod illi cum littera aspirata αμφω, nos cum. b. hoc est ambo tramscribimus. At e contrario similitet quod illi cum. b. scribunt, nos saepe cum ph aspirato traducimus, ut ρiαμβος triumphus, de quo in propria dictione uidebiuns. Quandoque uero et p exile pro ph aspirato traduciuns, ut quod ab illis φοινIκειος cum principali aspirata scribitur, a nobis puniceus cum exili. p. tramsfertur. Item πορφυρεον purpureum. Quin et contra ubi illi. p. exile ponunt, nos saepissime aspiratum tiaduciuns, ut quod illi gιnπυλs nos deiphyle, quod illi λαπιθαi nos laphithae, quod illi υιπυλs, nos hypsiphyle cum ph aspirato scribere consueuimus. Sed haec et similia etiam nonnulli ex nostris cum p absque aspiratione scribunt, quod indifferenter in illis posse fieri compertum est. Itaque cum maiores nostri ut infra late ostendemus f quod digamma aeolicum erat, in dictionibus nostris primum pro eo quod nunc u consonantem ponimus. postea pro ph aspirato in latinis duntaxat dictionibus assumpserint obseruatum a quibusdam uetustissimis referente Plinio fuit, ut pro litteram obcognationem quam cum ph habere uidebatur, ipsum b ob litterae uicinitatem tramscriberent