Jump to content

Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/108

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

imo bona pars amaritudinis etiam plurimum, peruersa tum improbarum cupiditatum illecebra, non pro summis tantum uoluptatibus habeantur; uerum etiam inter praecipuas uitae causas numerentur.

In hoc adulterinae uoluptatis genere, eos collocant, quos ante memoraui, qui quo meliorem togam habent, eo sibi meliores ipsi uidentur. qua una in re, bis errant.

Neque enim minus falsi sunt, quod meliorem putant togam suam, quam quod se.

Cur enim si uestis usum spectes, tenuioris fili lana praestet crassiori! at illi tamen tanquam natura non errore praecellerent, attolunt cristas, & sibimet quoque precij credunt inde non nihil accedere. eoque honorem, quem uilius uestiti sperare non essent ausi elegantiori togae, uelut suo iure exigunt, & praetermissi negligentius indignantur.

At hoc ipsum quoque, uanis & nihil profuturis honoribus affici, an non eiusdem inscitiae est! Nam quid naturalis & uerae uoluptatis affert nudatus alterius uertex, aut curuati poplites, hoccine tuorum poplitum dolori medebitur! aut tui capitis phrenesim leuabit! In hac fucatae uoluptatis imagine, mirum quam suauiter insaniunt ij qui nobilitatis opinione sibi blandiuntur ac plaudunt, quod eiusmodi maioribus nasci contigerit, quorum longa series diues (neque enim nunc aliud est nobilitas) habita sit, praesertim in praedijs, nec pilo quidem minus sibi nobiles uidentur, etiam si maiores nihil inde reliquerint, aut relictum