Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/135

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est



Quin praeter domesticas diuitias est illis foris quoque infinitus thesaurus, quo plurimae gentes, uti ante dixi, in ipsorum aere sunt. ita milites undique conductos ad bellum mittunt, praesertim ex Zapoletis. Hic populus quingentis passuum millibus ab Utopia distat, orientem solem uersus, horridus, agrestis, ferox, syluas montesque asperos, quibus sunt innutriti, praeferunt.

Dura gens, aestus, frigoris, & laboris patiens, delitiarum expers omnium, neque agriculturae studens, & cum aedificiorum tum uestitus indiligens, pecorum duntaxat curam habent.

Magna ex parte uenatu & raptu uiuunt.

Ad solum bellum nati, cuius gerendi facultatem studiose quaerunt, repertam cupide amplectuntur, & magno numero egressi, cuiuis requirenti milites uili semet offerunt.

Hanc unam uitae artem nouerunt, qua mors quaeritur, sub quibus merent, acriter pro hijs & incorrupta fide dimicant.

Uerum in nullum certum diem sese obstringunt, sed ea lege in partes ueniunt, ut postero die, uel ab hostibus, oblato maiore stipendio sint staturi, ijsdem perendie rursus inuitati plusculo remigrant.

Rarum oritur bellum, in quo non bona pars illorum in utroque sint exercitu. itaque accidit quotidie, ut sanguinis necessitudine coniuncti, qui & ijsdem in partibus conducti familiarissime semet inuicem utebantur, paulo post in contrarias distracti copias, hostiliter concurrant. & infestis animis, obliti generis, immemores amicitiae, mutuo sese confodiant, nulla alia causa in mutuam incitati perniciem, quam quod