Jump to content

Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/61

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

dignitatis est, imperium in mendicos exercere, sed in opulentos potius, atque felices.

Quod ipsum sensit certe uir erecti ac sublimis animi Fabricius, cum responderet malle se imperare diuitibus, quam diuitem esse.

Et profecto unum aliquem uoluptate ac delicijs fluere, gementibus undique ac lamentantibus alijs, hoc non est regni, sed carceris esse custodem.

Denique ut imperitissimus medicus est, qui morbum nescit nisi morbo curare, ita qui uitam ciuium non nouit alia uia corrigere, quam ademptis uitae commodis, is se nescire fateatur imperare liberis. quin aut inertiam potius mutet suam, aut superbiam. nam his fere uitijs accidit, ut populus eum uel contemnat, uel habeat odio. uiuat innocuus de suo, sumptus ad reditus accommodet, refrenet maleficia, & recta institutione suorum praeueniat potius, quam sinat increscere, quae deinde puniat, leges abrogatas consuetudine haud temere reuocet, praesertim quae diu desitae nunquam desyderatae sunt. neque unquam commissi nomine eiusmodi quicquam capiat, quale priuatum quempiam iudex, uelut iniquum ac uafrum non pateretur accipere.

Hic si proponerem illis Macarensium legem, qui & ipsi non longe admodum absunt ab Utopia, quorum rex quo primum die auspicatur imperium, magnis adhibitis sacrificijs iurijurando astringitur, nunquam se uno tempore supra mille auri pondo in thesauris habiturum, aut argenti, quantum eius auri precium aequet.

Hanc legem ferunt ab optimo quodam rege institutam, cui maiori curae fuit patriae commodum, quam