Jump to content

Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/66

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ubicunque priuatae sunt possessiones, ubi omnes omnia pecunijs metiuntur, ibi uix unquam posse fieri, ut cum Republica aut iuste agatur, aut prospere, nisi uel ibi sentias agi iuste, ubi optima quaeque perueniunt ad pessimos, uel ibi feliciter, ubi omnia diuiduntur in paucissimos, nec illos habitos undecunque commode, caeteris uero plane miseris.

Quam ob rem quum apud animum meum reputo, prudentissima atque sanctissima instituta Utopiensium, apud quos tam paucis legibus, tam commode res administrantur, ut & uirtuti precium sit, & tamen aequatis rebus omnia abundent omnibus, tum ubi his eorum moribus ex aduerso comparo, tot nationes alias, semper ordinantes, nec ullam satis ordinatam unquam, earum omnium in quibus quod quisque nactus fuerit, suum uocat priuatum, quorum tam multae indies conditae leges non sufficiunt, uel ut consequatur quisquam, uel ut tueatur, uel ut satis internoscat ab alieno, illud quod suum inuicem quisque priuatum nominat, id quod facile indicant infinita illa tam assidue nascentia, quam nunquam finienda litigia. haec inquam, dum apud me consydero, aequior Platoni fio, minusque demiror, dedignatum illis leges ferre ullas, qui recusabant eas quibus ex aequo omnes omnia partirentur commoda.

Siquidem facile praeuidit homo prudentissimus, unam atque unicam illam esse uiam ad salutem publicam, si rerum indicatur aequalitas, quae nescio an unquam possit obseruari, ubi sua sunt singulorum propria.

Nam quum certis titulis, quisque quantum potest, ad se conuertit, quantacumque fuerit rerum copia,