Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/72

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


una rupes eminet, eoque innoxia, cui inaedificatam turrim praesidio tenent, caeterae latentes & insidiosae.

Canales solis ipsis noti, atque ideo non temere accidit, uti exterus quisquam hunc in sinum, nisi Utopiano duce, penetret, ut in quem uix ipsis tutus ingressus est, nisi signis quibusdam e litore uiam regentibus.

His in diuersa translatis loca, hostium quamlibet numerosam classem facile in perniciem traherent.

Ab altera parte non infrequentes portus.

At ubique descensus in terram ita natura munitus, aut arte, ut ingentes copiae paucis inde queant propugnatoribus arceri.

Caeterum uti fertur, utique ipsa loci facies prae se fert, ea tellus olim non ambiebatur mari.

Sed Utopus cuius utpote uictoris nomen refert insula, Nam ante id temporis Abraxa dicebatur, quique rudem atque agrestem turbam ad id quo nunc caeteros prope mortales antecellit cultus, humanitatisque perduxit, primo protinus appulsu uictoria potitus, passuum milia quindecim, qua parte tellus continenti adhaesit, exscindendum curauit, ac mare circum terram duxit.

Quumque ad id operis non incolas modo coegisset (ne contumeliae loco laborem ducerent) sed suos praeterea milites omnes adiungeret, in tantam hominum multitudinem opere distributo incredibili celeritate res perfecta, finitimos (qui initio uanitatem incoepti riserant) admiratione successus ac terrore perculerit.

Insula ciuitates habet quatuor & quinquaginta spatiosas omnes ac magnificas lingua,