Jump to content

Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/80

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ad totius insulae consilium res defertur.

Quin id quoque moris habet senatus, ut nihil, quo die primum proponitur, eodem disputetur. sed in sequentem senatum differatur, ne quis ubi quod in buccam primum uenerit, temere effutierit, ea potius excogitet postea, quibus decreta tueatur sua, quam quae ex reipublicae usu sint. malitque salutis publicae, quam opinionis de se iacturam facere, peruerso quodam ac praepostero pudore, ne initio parum prospexisse uideatur.

Cui prospiciendum initio fuit, ut consulto potius, quam cito loqueretur. Ars una est omnibus uiris, mulieribusque promiscua agricultura, cuius nemo est expers.

Hac a pueritia erudiuntur omnes, partim in schola traditis praeceptis, partim in agros uiciniores urbi, quasi per ludum educti, non intuentes modo, sed per exercitandi corporis occasionem tractantes etiam.

Praeter agriculturam (quae est omnibus, ut dixi, communis) quilibet unam quampiam, tanquam suam docetur, ea est fere aut lanificium, aut operandi lini studium, aut cementariorum, aut fabri, seu ferrarij, seu materiarij artificium.

Neque enim aliud est opificium ullum, quod numerum aliquem, dictu dignum occupet illic.

Nam uestes, quarum, nisi quod habitu sexus discernitur, & caelibatus a coniugio, una per totam insulam forma est, eademque per omne aeuum perpetua, nec ad oculum indecora, & ad corporis motum