Jump to content

Pagina:Veterum Analectorum Tomus IV (Vetera Analecta 4).pdf/466

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ANALECTA

BREVIS NARRATIO

De translatione corporis S.P. BENEDICTI in Galliam.

In Christi nomine. Fuit in Francia per pii Patris prudentiam Presbyter doctus. Hic erat iter facturus ad Italiam, volens investigare, ubi sepulta jacerent ossa inculta ab hominibus sancti Benedicti patris. Tandem pervenit in desertum, qudd distata Roma LXX aut LXXX milibus : ubi olim constructa Cella, concordia caritatis inhabitantium firma fuit beati Benedicti. Et tamen adhuc Presbyter cum sociis suis sollicitus erat de incertitudine locoruim. Qui dum nec vestigium invenire poterat, aut cimiterium corporum; tandem & subulco mercede conducto intellexit, & perfecte invenit locum monasterii : sepulcrum tamen omnino agnoscere non potuit, donec cum suis sociis consecravit jejunium per biduum ac triduum. Et postea coquo eorum per somnium revelatum est : & res ipsa illis innotuit. Ipse vero mane demonstrans, qui in honore ultimo esse videtur, ut tunc appareret quod Paulus ait : Despecta mundi elegit Deus, & alta ab hominibus dispicit: & sicut ipse Dominus praedixit : Quicumque voluerit inter vos major esse, erit vester minister & iterum: Qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus, Et tunc diligentius perseracantes loca, invenerunt lapidem marmoreum persorandum. Destructo vero lapide, invenerunt osta sancti BENEDICTI Abbatis, & in eodem monumento ossa beatae Scholasticae sororis ejus subrer jacere, marmore tamen interposito; quia, ut credimus, omnipotens & mi-