Jump to content

Pagina:Veterum Analectorum Tomus IV (Vetera Analecta 4).pdf/467

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

V E T E R A

452

sericors Deus maluit eos in sepultura conjungere, quos ante per amorem germanitatis & caritatis Christi sociavit.

Congregatis vero ossibus & lavatis, posuerunt super sindonem mundissimum, seorsum tamen utriusque, ut secum portarent ad regionem, Romanis ignorantibus ; quia si agnovissent, utique non sinerent absque conflicto aut bello a se perduci tam sanctas reliquias, quas Deus declaravit, ut homines intellegere potuissent tantam mercedem religionis & sanctitatis eorum, quod in miraculo apparuit quod ibi

effectum est. Quia postmodum sindones obtegentes ossa eorum inventi sunt de sanguine eorum erubere, velut de vivis corporibus emanasset cruor. Ut per hoc ostenderet Jesus-Christus, quod secum veraciter viverent in futurum, quorum ossa hic miraculis coruscant. Et tunc erant caballo superposita, & per longa itineris spatia sic leviter portavit, quasi nihil oneris sentiret. Quando vero in via silvatica & angustica itinera ambularet, nec arborum offendicula, nec difficults viarum obstaculum eis vel impedimentum esset itineris; ut perfecte portiores agnoscerent ob merita hoc esse sancti Benedicti, atque beatae Scholasticae sororis ejus, ut prosperitas itineris eorum tam secura esset, donec perducti essent in Franciam, ad monasterium cui Floriacus nomen est: ubi nunc sepulti sunt in pace, & in novissimo resurrectum in gloriam, illic praestantes beneficis petentibus Patrem per Jesum. Christum Filium Dei, qui vivit & regnat in unitate Spiritus sancti per omnia saecula saeculorum, amen.