maiestatis» dicatur — «Maiestas» quid? — Malorum principum poena.
[5] Itaque vides huiusmodi respublicas, natura meras, esse pactis mixtas, et uti contractuum, ita rerumpublicarum naturam pactis mutari: quorum vi pactorum in ipsa ope inest fides utrinque, et inest ops in ipsa fide. Quare non licet in fidem recepto opem recipientis minuere; et, si minuat, minutae seu laesae maiestatis est reus. «Maiestas» enim nihil aliud est quam ipsa eius, qui in fidem receperit, ops, quae a doctioribus definitur «imperii dignitas et amplitudo», quam utramque publicae vires conservant maxime. Contra, non licet recipienti mutare fidem; et, si mutet, apud Deum hominesque famae iudicio perfidiae reus damnatur, ut supra diximus[1].
[6] Hinc iuramentum, quo eiusmodi pacta firmari solent, eleganter «iuramentum publicae violentiae» dici posset. Quod est conforme definitioni iuris gentium, quam supra exposuimus [2]; nam tandiu obligat, quandiu potestas civilis sua vi iurantem ab omni vi aliena tueatur. Quod si non tueatur, et qui iuravit, sine ulla culpa sua, in alienam vini recidat, is prioris iuramenti religione solutus est.
[1] Hinc pacta quibus rerumpublicarum natura mutatur, uti et pacta quae mutant naturam contractuum, quo sanctius serventur, solent iureiurando firmari.