Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/177

E Wikisource
Haec pagina emendata est
167
caput clix


CAPUT CLIX
NOTA DISTINGUENTI RERUMPUBLICARUM
MIXTARUM NATURAM

[1] Nota autem, quae cuiusque reipublicae mixtae naturam distingui, est iurisditio[1] sive auctoritas nativa significatione civili, qua significat «iuris civilis dominium», ut supra diximus, apud quemnam sit, apud unumne an apud ordinem an apud populum: nam apud quem horum trium ea erit, respublica vel monarchica vel aristocratica vel democratica praecipue erit.

«Senatus auctoritas» quando proprie dieta est?

[2] Sic apud romanos principio fuit respublica optimatium natura regno mixta, nam iurisditio sive auctoritas fuit propria senatus, ex cuius corpore Tullus creat duumviros, qui ius seu legem in Horatium concipiant, ut supra vidimus. Postea fuit natura libera ex optimatibus mixta, ut docet formula legum rogandarum: «Velitis, iubeatis, quirites», et tabella suffraga: «Uti rogas, ita iubeo».

Artes mutandi libertatem in regnum.

[3] Tandem ita sensim a republica natura libera in rempublicam natura regiam actu est transformata. Augustus enim sibi sumpserat tribuniciam potestatem, qua et plebi tutelam libertatis semel susceptam profiteri probaret, et tribunis plebis licentiam concitandi populum in seditiones in posterum adimeret, et ad se adduceret ius rogandi leges tribunicias, quae libertati faverent. Nam quae ordinem tuerentur, eas a consulibus rogari curavit, ut in eos a se populi odium averteret — cuiusmodi fuere lex Papia Poppaea, Aelia Sentia, Furia Caninia, — et ob id ipsum consulatum sumebat ponebatque. Sed

  1. Capp. CXV et CXVI.