ut in illa summa infantia ipsis liceret, inter se communicabant.
Exemplum apponamus de optimis eius regionis quae postea
Latium dieta est. Sic qui concesserunt in lucos, ubi postea
Alba, Ardea, Otriculum, Gabii, Suessa, Pometia, Sora, Algidum, Satricum, Corniculum, Verulae, Bovillae, Tibur, Praeneste et quae aliae quammultae Latii urbes conditae sunt —
quia ex iisdem caussis optimos eas civitates fundasse supra
demonstravimus[1] et rudia linguae principia habebant communia[2], quando sero foedera amicitiae caussa et hospitia
inter civitates, ut eruditi advertunt et nos latius libro secundo ostendemus, sunt introducta — necesse postremo est ut
eae gentes divisae, aliarum ignarae, linguam communem, quae
dicitur «latina», fundarint. Ut, exempli gratia, ex verbo
«for», quod significabat «loqui certum» — unde «fasti dies»
dicti romanis, in quibus praetor «fatur», certum ius dicit, certas formulas dictat, — «fas» inter omnes civitates, latinas «ius
immutabile» significavit; unde postea «fatum» Dei decretum
dixere philosophi. A verbo «lex» «legati» apud omnes latinos
dicti, qui — cum apud singulas civitates in plebium secessionibus, quas supra diximus[3], verbenis, quas (quia ex aris
sumptas) sanctas habebant, coronati eaque religione muniti —
plebibus, quanquam iratis, inviolabiles erant. Bellis inter ipsas
civitates deinde ortis, hoc ius immutabile agnoverunt, idque
«fas gentium» appellarunt, ut legati hostibus sancti essent.
«gens latina»?
[5] Ita «gentes» prius dictae plures unius civitatis viriles stirpes in plures familias divisae, quae populum unum efficiunt, ut «gens romana»; deinde appellatae sunt plurium civitatum populi qui una communi lingua loquerentur, ut «gens latina».