bant: cornibus, caprina pelle et uvarum foecibus, quibus ora
perungebantur (unde «tragoediam» dictam multo verosimilius
coniicio quam quod τράγος, hircus, daretur praemio). Hinc comoedia antiqua, quae legibus tandem vetita est, quod viros
civitatis principes, quos populus universus suspiceret, in fabulas traducebat. Inde ex satyra tragoedia, ex comoedia antiqua comoedia nova ortae. Et tamen tragoedia prior, qua
tyrannorum et magnarum domuum scelera punita theatris
exponebantur, ad quas e civilibus rebus maxime populus
excitatur. Tandem comoedia nova inventa est, quae res privatas agit, ad quas populus non attendit: unde Simoni, roganti:
Meum gnatum rumor est amare,
merito Davus mutiens respondet:
Id populus curat scilicet.
[5] Haec omnia negant, immo pernegant, primos poetas fuisse theologos; et tamen historia constat Hesiodum Homero fuisse priorem. Haec nobis fecere solicitudinem, qua historiae poetarum hactenus traditae nunquam acquievimus donec ex nostris principiis originem poeseos invenimus, qua et historia constaret et his difficultatibus satisfieret, ut libro secundo ostendemus.
[6] Ex ea origine de lyra haec dicamus. Lyra ex pluribus fidibus constat; et «fides» — eadem ac «nervus», quae et graecis χορδή — primum imperii nomen in terris fuit, quo clientelae stetere[1]. Ex pluribus fidibus, seu imperiis singularibus, quae optimi in clientes habebant, ex pluribus privatae violentiae iuribus vis publica est constituta, ut supra dictum quoque