est[1], et, publica vi constituta, primae extitere respublicae.
En lyra: publicum imperium, cui ferae factae sunt obsequentes[2].
[7] Sed et inter praecipuas poeseos laudes illa numeratur: quod prima fuit in terris sapientia poetarum.
... Fuit haec sapientia quondam |
[8] Sapientia autem partibus continetur tribus. Quarum prima est divinarum rerum contemplatio, qua Plato sapientissimus fertur. Secunda est rerum in natura abditarum cognitio, qua «sapientes» antiqui physici dicti (ut Ibales milesius, unus ex septem Graeciae sapientibus[3]). Tertia est humanarum rerum prudentia, qua septem Graeciae sapientes appellati, qui monita in vita adprime utilia reliquerunt, et romanis Sempronius Σοφός[4], et Scipio Nasica «Corculum»[5] dicti, qui iurisprudentia maxime floruerunt.
[9] Citra dubium romani iurisconsulti, testimonio Ciceronis, dicti «oracula civitatis»; et apud latinos de solis oraculis et iurisconsultis «responsa» dieta. Et, uti ex adytis oracula, ita ex iure arcano responsa data; et, uti ab oraculis, cum
dictae per carmina sortes,
tum
vitae monstrata via est.