EX RERUMPUBLICARUM NATURA
[1] Nam — quia in republica libera imperium est multitudinis, et multitudo aequitatem naturalem tantum intelligit, et aequitas naturalis pro singulis caussarum meritis aestimatur, et caussae pro circumstantiarum infinito numero semper sunt aliae, et populus liber quicquid vult per leges iubet — in republica libera legibus, et quidem innumeris, vivitur. Unde tanta Athenis, quantam vidimus[1], copia legum; et Romae, quatenus in republica libera, innumera privilegia, ut supra vidimus quoque[2].
[2] In republica mere regia reges summi ex suo arbitrio tum publice tum privatim gentes moribus moderantur. Hinc apud moschos, turcas, tartaros, persas nullae leges humanae de iure sive publico sive privato scriptae; sed moschis Utriusque foederis Testamentum, turcis, tartaris, persis Alcoranum scripto custoditur. Et ipsum ius divinum, iis libris consignatum vi consuetudinis, quanquam in pluribus turpissime foedatum, in regnis catholicis vi traditionis purissime observatur.
[3] In republica mere optimatium, cuius forma est custodia iuris, omnia peraguntur exemplis verbo, re ipsa vero ex civili patrum prudentia sub exemplorum praetextu, ut in argumento de publicis iudiciis supra vidimus[3].