Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/235

E Wikisource
Haec pagina emendata est
225
caput clxxxxv


supra diximus[1]. Eaque erat consularis ut plurimum, quandoque praetoria, dictatoria, interregia, ut supra diximus quoque[2].

Leges extra ordinem, tribuniciae.

[2] Leges extra ordinem fuere tribuniciae omnes, quae non ex auctoritate senatus, non ex formula in senatu concepta, latae sunt, et dictae sunt proprio vocabulo «plebisscita».

Cur iis privilegia irrogata?

[3] Hinc privilegia, quae plebisscitis sunt irrogata, omnia sunt contra ius legis XII Tabularum, illo capite sancitum: «Privilegia ne irroganto». Quia senatus auctoritas prae ceteris in eo erat, ut lex XII Tabularum esset, ut diximus[3], finis omnis aequi iuris, et proinde fons omnis interpretationis.

Cur privilegia ius extraordinarium inducunt? —
Unde «crimina privilegiata» dicunt?

[4] Hinc et hodie privilegia dicuntur ius extraordinarium statuere, quum ius statuant sive diversum sive adeo adversum iuri quod omnes tenet; et crimina vulgo «privilegiata» dicuntur, de quibus non pro stato et solemni iudiciorum ordine quaeritur, vel ex quibus in reos poenae supra communem conditionem exasperantur.

CAPUT CLXXXXV
IV
DE SENATUSCONSULTIS EX ORDINE
ET EXTRA ORDINEM
[Senatusconsulta ex ordine] — Quid «sententiae loco» dicere?

[1] Senatusconsultum ex ordine erat ad consulis relationem, quae erat formula rei publicae deliberandae, super qua

  1. Cap. CLXI, § «Namque» [2].
  2. Cap. CLXIII [ma corr. cap. CLXIII].
  3. Cap. CLXXVI.