Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/252

E Wikisource
Haec pagina emendata est
242
caput ccx


Labeo codicillos fecisset, alterius sectae iurisconsultorum princeps, «iam nemini dubium esset quin codicilli iure optimo admitterentur», ut refert Iustinianus[1], accipiendum est de altera iuris optimi parte, hoc est de necessaria iuris praestatione, non de altera, nempe de iuris solemnitate, de qua utraque supra diximus[2].

CAPUT CCX
V
IURE OPTIMO EX PRAETORUM EDICTIS CONSTITUTO

[1] Atque, in fideicommissorum caussa, omnium primum coepit ex edictis praetorum quoque nasci ius optimum, quod hactenus ab Urbe usque condita ex actibus legitimis parabatur, significatione tamen, ut paullo ante diximus, «iuris certissimi»; nam, acceptione «iuris solemnis», nomen et ius heredis apud heredem fideicommisso oneratum mansit.

Regula diiudicandi de temporibus actionum praetoriarum.

[2] Hinc regulam licet statuere: omnia de bonorum possessionibus edicta, omnes actiones praetorias post Augusti tempora a praetoribus esse introductas. Nam, si Augustus ipse sapientum consilium adhibuit in re tantae utilitatis, quantam ei Trebatius, maximae auctoritatis iurisconsultus, suasit[3], et tamen Augustus, veluti tentabundus, semel atque iterum, vel quia per ipsius salutem quis rogatus esse diceretur. vel ob insignem quorundam perfidiam, iussit consulibus auctoritatem suam interponere (quam paullo supra interpretati sumus, non iuris, sed dignitatis), ut inde sensim in ius necessarium abiret: si, inquam, id tanta sedulitate egit Augustus ne acerbe ius civile perrumperet, putamus Servianam atque adeo Paullianam, Cal-

  1. Instit., eod. tit., § 1.
  2. Cap. CXXVIII, § «Iuris autem» [2].
  3. Instit., II, 23 (De fideicommissariis heredítatibus), § I.