Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/129

E Wikisource
Haec pagina emendata est
387
de vulgarium linguarum origine


pronunciandi, geometricas formas, vel ipsarum partes formarum, indidere: vel unas pluresve rectas lineas, vel inter se divisas, vel in unum acutum, vel unum, duos pluresve angulos rectos coniunctas; vel obliquas, quae aut semicirculos solos; vel figuras ipsas aut una linea comprehensas, nempe circularem, vel alia diametrali exporrecta divisam, aut summum tribus, triangularem. Ita ut «I», sonum omnium exilissimum, una linea recta ad perpendiculum; «O», maxime plenum, circulari; «A», omnium maxime stabilem et vocalissimum, triangulari aequilatera productis ad basim cruribus, scriberent, quibus soni ab ore emissionem significarent.

Rerum characteres facti sonorum.

[5] Et ita characteres, qui, prius heroici, significabant res ipsas et naturales erant, ad sonorum notas designandas translati sunt; unde ex arbitrio scriptura orta.

Literatura prima puerorum geometria...

[6] Hinc geometrica synthesis ad literaturam addiscendam translata est, et ita literae elementa vocum, ut certae apodixes, Euclidis postea libris compositae, sunt magnitudinum elementa. Quia, quemadmodum ad quodvis verbum geometricum componendum, hoc est ad quancumque magnitudinem demonstrandam, geometriae elementa sunt percurrenda; ita, ad componendum quodvis vocale verbum, percurrere elementa literaturae necesse est, ut ex iis vocale verbum componatur quibus et quantis oportet, ne quis plures, minores aut alias literas in eo componendo scribat aut proloquatur.

... et prima philosophiae institutio — Inductio syllogismo prior.

[7] Ea ratione, cum pueri diu multumque circa eas tenues et exiles formas versarentur ut facultatem cito recteque legendi perdiscerent, mentem a sensuum corpulenta primum depurare coeperunt, et ad puras rationes intelligendas solertiores sunt facti; ac, primum omnium, ope inductionis, quae est synthetica argumentationis figura, ut analytica syllogismus. Idque