doctissimos et potentissimos mature fecerunt.
[21] At praestanti aegyptiorum ingenio tribuendum quo artes, quas chaldaei ante Diluvium memorabant, citius intellexerunt, quod praestans iis ingenium Nilus inundationibus suis peracuit: qua necessitate adacti, ut obrutos aquis terminos, recedente flumine, agnoscerent, mathesim a chaldaeis acceptam, a quibus elevationem poli et usum quadrantis accepisse Herodotus testatur[1], ad terrarum mensuras applicuere; unde agmina et acies postea docti sunt. Item moles, et quidem ingentes, extruere ad impetus exundantis fluminis coercendos: unde architectura apud eos nata solida, simplex, rudis, qualis ethruscorum, magnifica, et perferens vetustatem, unde inter ipsos Pyramidum illa miracula; et ita, architectura urbana eximii, facile postea militarem excogitarunt. Et, ad fundandas ingentes ex marmore quadrato moles, ferramentis opus habuere, et sic facile postea graviora arma belli invenerunt; et, ob easdem Nili superandas inundationes, navalem et nauticam aliis maturius restituere. Hinc Aegyptus «artium mater» appellata[2], et aegyptii dicti «philosophiae et omnium disciplinarum parentes»[3]. Ita, his artibus instructi, gentes rudes, inermes et inconditas facile debellabant, et cito maritimam Interni maris potentiam adepti sunt; cum interea assyrii rudiores iam facti et mediterranei, in orbe graecis usque ad bella cum persis gesta prorsus ignoto, imperium proferebant.
[22] Et haec ratio cur phoenices maris potentes mature facti: quod nauticam ab aegyptiis didicerant. Et in Siria