QUA OMNES RESPUBLICAE FUERE OPTIMATIUM,
ET SENATUS AUCTORITAS PRIMUM IN TERRIS NATA[1]
[1] Sed, ut suis clientibus singulis coercendis quisque optimorum satis fírmum habebat imperium, nempe nervum, fidem; ita, ut universos in officio continerent, infirmi fuere. Igitur, cum, ut fert natura, optimi in nexos aequo duriora exercerent imperia, et nexos eius rerum status tandem pertaesum esset, et omnes una caussa ageret, conspirarunt ad libertatem, et turbam facere ausi sunt, nativa significatione, qua «multorum rixam», ut «rixa» «duorum turbam» significat[2]. Ex qua turbatione primae plebes natae, quarum proprium est res novas moliri.
Ut primi in terris reges creati?
[2] Igitur, motis rebus, necesse fuit optimos inter se imperia communicare, et ita, divina providentia, rebus ipsis dictantibus, natus est ordo optimatium[3], ea ipsa significatione nativa, qua militae «ordines» dicuntur, quod optimates, in ordine stantes ad speciem et ad terrorem, plebem turbantem deterruere. Et qui omnium fortissimus eum ordinem regeret, significatione maxime propria, uno ex infantis linguae monosyllabis, «rex» dictus; et ita verus Sallustius, qui scribit