Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/238

E Wikisource
Haec pagina emendata est
494
pars posterior - caput xxiii


Vulcanus.

[18] Nec de Vulcano, qui significat optimos qui invenere ignem.

Venus — Amor — Gratiae.

[19] Venus, in mari nata, Vulcani uxor[1]; ob matrimonia aqua et igni celebrata. Nam Venus principio fuit pulchritudinis humanae character, quae deinde ab humanae ad universae naturae pulchritudinem a physicis prolata est. Mater Cupidinis: qui dictus graecis Ἔρος ab eadem origine unde Ἥρα, Iuno, et «heroes». Eique Gratiae attributae comites: nempe officia civilis vitae; unde latini «negocium», «caussam», dixere «gratiam». Nam quid Venus ex Saturno orta nisi nata ab iis qui primi sata invenere? Cur ex spuma maris orta nisi quod in maritimis urbibus humanitas maturius excoli coepit, in quas ab Aegypto vel Phoenicia coloniae deductae sunt? Unde «honestas et decor» et «pulchritudinem et nobilitatem» significant. Venus Asiae numen: ubi mox sub monarchia sunt plebibus patrum connubia communicata; et sic europaeis, non «Iugalis», sed «Pronuba».

Neptunus.

[20] Neptunus vero significat maris potentiam, qua primae gentes polluere; et tridente quatere terras, hoc est suis rapinis terrorem incutere terrarum ad mare accolis.

Apollo — Musae — Mons Parnassus — Fons Hippocrenes —
Pegasus — Alae patriciorum stemma.

[21] Apollo autem et divinus et cantor: quod patres suas leges auspicato ederent, et carminibus conceptas ederent, iisque prima vitae agendae oracula ederent. Semper iuvenis: quia connubiis nomina perennantur; unde et nominum aeternator. Lyra insignis: qua et Orpheus et Amphion humanitatem fundarunt. Et Apollo musarum deus, quae ad eius lyrae conci-

  1. Cfr. Notae, 115 [Ed.].