concinunt sonum: quia lyra, ut supra diximus[1], est publici imperii
character, quo respublicae fundatae sunt, quibus omnes artes
ac disciplinae debentur. Et musae montis Parnassi ac fontis
Hippocrenis cultrices: quia in montes primi gentium auctores
concesserant, et ad fontes primi pagi constructi. Et una musis,
Urania: ἀπὸ τοῦ οὐρανοῦ dicta, a caelo, quia caeli contemplatrix, nam auspiciis prima humanitas instituta; deinde a doctis habita astronomia. Et Urania Hymenaei mater: quia auspiciis iustae nuptiae inter solos optimos celebratae. Et Pegasus, alatus equus, ungula fontem legit: quia patres primi equitandi
artem invenere, et alae fuerunt patriciorum insignia, quorum
propria auspicia erant[2], unde Mercurio, Amori, Saturno alae
quoque appictae.
[22] Vestam, postremo, Saturni alii filiam, alii matrem faciunt. Matrem, cum terram significat, cui in senatu, nempe loco optimorum, aram consecrarunt athenienses, qui se «terrigenas» dicebant, quod omnes optimi se indigenas putabant; et, post terram, fuere sata, quorum Saturnum diximus characterem. Filiam Saturni, ex Ope natam[3], cum significat «ignem»: quod optimi se indigenas dixere, quum infirmi eorum opem implorarunt ut contenti essent, agraria lege, quam iis ferebant, ut ipsorum colerent agros pro victu. Plerique omnes eam referunt ad focos et aras publicas, et est primorum sacrificiorum character, quae prima optimi sacra fecere diis. Et sic, non κατἀ λέξιν ab hebraeo ducta origine, sed ex vero, potius numinis cultum quam numen significat.
[23] Sed heic aperte intelligere datur ex ipsis gentium erroribus vim verae divinitatis iis imprudentibus erupisse: