Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/254

E Wikisource
Haec pagina emendata est
510
pars posterior - caput xxvii

communi, seu minorum gentium moribus, induxere: quod in ea rerumpublicarum forma necessarium, et ea aetate facile factu fuit. Necessarium quidem, ut quamminimum a moribus, super quibus gentes et regna heroica fundata erant, abscederent. Sed hoc, non tam consilium, quam natura fuit, qua et facile factu fuit: nam, seculo poetico, homines ad imitationes natura ipsa facti erant, ut supra diximus De poeseos origine[1], quorum characteres, Orpheus et Amphion, et heroes et poetae et rerumpublicarum fundatores dicti sunt. Et diximus ius civile commune minorum gentium fabulam quandam et imitationem iuris maiorum gentium atque adeo poema quoddam fuisse[2].

Fons actuum legitimorum.

[23] Atque is fons et origo fuit omnium actuum legitimorum, quibus uni patres inter se ius optimum agitarunt, quorum solennitates, ex rigore summo quod tunc regnabat, religiosissime quoque servabant. Unde graecis δίκη, a iure vox ducta, «solennitatem» significat: quod romanis postea, in libertate vel sub principatu, omnia ferme ex iure naturali agitantibus, mansit, ut significaret solennitatem, qua etiam contempta, res utiliter agitur.

Iuris optimi proprietates duae: solennitas, necessitas.

[24] Atque his rationibus ius optimum, vera violentia a maioribus gentibus fundatum, factum est, iure civili communi, a gentibus minoribus ius optimum, his duabus proprietatibus praeditum: altera qua est maxime solemne, altera qua est maxime certum sive maxime necessarium; et, ob id, est solemne maxime, ut sit maxime certum, maxime necessarium[3].

[25] Hoc tanto legum poenalium rigore, tanta iudiciorum publicorum severitate, tanta actuum legitimorum religione, vis privata de republica adempta est: quod fieri non poterat, nisi in unam vim, quaque privata maiorem, omnes privatae violentiae concessissent, quae singulos coerceret.

  1. Cap. XII, § 39 [Ed.].
  2. Libro priore, cap. CLXXXII.
  3. Ibidem, cap. CXXVIII.