fabula, ex ceto, marina bellua, orta. Haec est navis quae
transmarinos, postea in plebem receptos, exponit. Pulcherrima et capillis auro simillimis: sunt plebeiorum uxores, et
messes, quae sunt aureus ramus quem Virgilius cecinit. Eius
forma, et potissimum auro capillorum, captus, Neptunus in
Minervae templo cum ea concubuit: patres qui, non amplius,
ut montani, sed ut maritimi, plebeiorum mulieres in arcem
abducunt, eoque messes plebeis ereptas comportant. Inde Pegasus natus: patricii minorum gentium e plebeis mulieribus
orti. Qui postea in Parnasso monte Hippocrenem fontem aperit,
de quo musae bibunt: nam minorum gentium aevo disciplinae
humaniores inventae. Et Pegasus alatus: quia optimi artem
equitandi invenere, et alae stemma patriciorum, ut supra
diximus[1]. Minerva, hinc irata, Medusae crines, quibus maxime
amatori suo placuerat, in angues mutavit: haec est mens
sapientis optimatis, qui legibus poenalibus patricios, inertia
corruptos, ad agrorum culturam convertit. Deditque ut omnes
eam aspicientes in lapides converterentur: ut, poenarum metu,
plebeiorum mulieres contrectare et messes rapere exhorrerent.
[30] Perseus dictus «Hercules alter», qui ut Hercules multas aerumnas tulit; inter quas in alio graeco orbe Bellerophon, quasi Βουληφορόν|, sapientiae conciliator, Pegaso invectus, Chimaeram occidit, ut ille hydram, Cadinus serpentem, Apollo pythonem. Et ima Chimaera draco erat: anguis, serpens, quo genere plana terrarum, ab Diluvio diu humentia, abundare necesse fuit. Media Chimaera capra: quia in editioribus terris necesse quoque erat ut agri essent et pascua, unde, natura ipsa, in edito primae urbes fundatae[2]. Summa Chimaera leo: quia inde etiam necesse fuit ut, cum in iacentibus terris dracones viverent, in editioribus homines agerent, ferae in summis saltuum laterent. Et Chimaera flammivoma: quia a venis silicis inventus ignis.