CHRISTIANIS CONSENTANEA
[1] Conveniunt cum Platone hac in re stoici, qui bona honestate, mala turpidine definiunt; cetera — naturae corporis, fortunae — ἀδίάφορα sive indifferentia, statuunt, hoc est: ei qui uti scit, bona; qui uti nescit, mala.
[2] Et vivere convenienter naturae rationali, iis celebre illud est «sequi Deum».
moralis doctrinae eadem.
[3] Haecque ipsis sunt «naturae», quae dicunt, «consequentia», quae nos demonstravimus eadem omnino esse ac ius naturale posterius antiquorum iuris interpretum, seu naturalem rationem[2], quae ἀδίάφορα — in quibus sint «prima naturae», quae ipsi dicunt stoici, et circa quae versatur ius naturale prius antiquorum interpretum — regit ac moderatur[3].
Ubi notantur grammatici.
[4] Et naturae rationali[4] conveniens definiunt «officium», quod grammatici dictum perperam putant per ἀντίφρασιν,
- ↑ Testo: «Caput XIV» [Ed.].
- ↑ Cosí corretto, nelle postille marginali e nei due errata-corrige «naturalis ratio» [Ed.].
- ↑ Libro superiore, cap. XXVI [corr.: LXXVI] cum tribus sequentibus.
- ↑ Testo: «naturae rationalis», che le edizz. Ferrari correggono «naturali rationi» in corrispondenza a «naturalem rationem» del § 3. Ma nel § 2 il Vico aveva pure scritto «vivere convenienter naturae rationali» [Ed.].