[1] Atque ex hoc Tanai habes communem primarum gentium fuisse morem suis quemque finibus contineri: quod Sallustius[1], de hac aetate verba faciens, tradit «sua cuique satis piacere». Quod de scythis certo tradunt auctores, a quibus Orientem versus per seres ad sinenses, versus occidentem vero plagam olim ad svevos, gentem inter Germanos virtute praeclaram, pervenit, et etiamnum inter moschos perdurat, ut intra suos fines contineantur, et inde exteros arceant.
[2] Propter hunc inhospitalem morem, totam oram maritimam Aethiopiae, quam clarus vir dominus Blasius Caryophilus[2], eruditoruin nostrae aetatis facile princeps, in dissertatione De mercaturis antiquorum[3], ab Aegyptii finibus ad Raptam usque promontorium, ubi regio trogloditica, summe inhospitalis, sita est, porrectam, Βαρβαρίαν dictam observat.
Quam ita dictam opinor a graecis post iam conciliatam inter ipsos, suae linguae communione, humanitatem.