Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/142

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
Cur aetas aurea ac aetas Saturni eadem?

[3] Nunc tantum dicamus auream graecorum aetatem respondere latinorum aetati Saturni, qui a «satis» (infra, De diis maiorum gentium[1]) est appellatus.

Ditis, Plutonis, Cereris, Proserpinae, Herculis, Apollinis mvthologia.

[4l Hinc illa aperiuntur: Dis thesaurorum deus, et Dis idem ac Pluto, inferioris terrae numen, ubi Ceres, semen frumenti, occultatur; et Ceres in alio graeco orbe Proserpina, quam Pluto in inferna rapit. A «Dis» et «dites» et «ditio»: primi autem «dites» fuere agrorum cultorum domini, et «ditio» latinis dictus «ager», qui est terra dum aratro agitur, ut «arvum» eadem terra dum seritur. Hercules autem inveniendorum thesaurorum numen[2], quia primi heroes invenere sata, quorum Hercules est character. Et Apollo, apud Plautum, in Aulularia, furum thesaurariorum occisor, hoc est auctores legum, quorum est Apollo character, uti lex est «lyra regnorum» dieta poetis; quae leges eum, qui noctu messes secuerit, paverit, suspendio adegere, ut capite legis XII Tabularum sancitum est.

Qui primi «thesauri»? — Ut Nilus «aurifer» dictus?

[5] Et sic primi thesauri proprie fuere messes, horrea, ut apud Plautum, in eadem Aulularia[3], «thesaurus auri», non pleonasmus, sed metaphora mera sit; uti, citra metaphoram omnem, Nilus dictus κρυσόῤῥοας «aurifluus», nam proprie primum aurum ferebat: messes.

Aurei velleris mythologia — Prima poma, veliera.

[6] Deinde, simili precio et charitate, qua fuit primis gentibus frumentum, «aureas» dixere oves, ut «aureas» domina-

  1. Cfr. Dissertationes, XIII,; 34 [Ed.].
  2. Orazio, Satire, II, 6, 11-2 [Ed.].
  3. Prol., 7 [Ed.].