Jump to content

Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/149

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
de gentium lingua divina
733


XII
DE GENTIUM LINGUA DIVINA
AD ORNATUM CAPITIS XXIII «De DIIS MAIORUM GENTIUM
EX NOSTRIS PRINCIPIIS MYTHOLOGIA».
(pag. 498, n. 1).
Loci homerici de lingua deorum.

[1] De gentium lingua divina quanquam sint apud Homerum loci aliquot — primum in Iliade ubi dicit Briareum ab diis, Aegeonem ab hominibus appellari[1]; deinde avem memorat quam dii nominant χαλκίδα, homines κύμινδιν[2]; tum, in contentione deorum, a diis Xanthum qui ab hominibus Scamander dictus[3]; et Odysseae XII[4] deos vocare πλαγκτάς vagas Scyllam et Carybdim; postremo amuletum adversus magicas Circis artes Mercurium monstrare Ulyssi, dictum μῶλυ diis, quod nefas hominibus scire[5], — tamen — quia Plato satis incerta de hac lingua deorum, cuius in his locis Homerus meminit, disserat[6], ita ut Dio Chrysostomus, Orationes, II[7], imposturae

  1. Il., I, 403-4 [Ed.].
  2. Il., XIV, 291 [Ed.].
  3. Il., XX, 74 [Ed.].
  4. 61 [Ed.].
  5. Od., X, 305. Cfr. inoltre //., II, 811-4 [Ed.].
  6. Cratilo, §§ 11 e 12, p. 242 sgg. [Ed.].
  7. Invece, XI, p. 157 (e cfr. X, 74, p. 149), e, piú che altro, in senso scherzoso [Ed.].