Jump to content

Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/162

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
746
dissertatio tertiadecima


XII
Unde minorum gentium religiones niagis corruptae?

[23] An ob id ipsum sequentes poetae alias fabulas, a primis gentium religionibus prorsus alienas, immo quae primas omnino corrumperent, commenti sint. Ut, quia generationes heroum ex Iovis mente auspiciis significata, unde primi heroes Iovis se filios appellarunt, Iovis cum heroidibus admissa adulteria credidere: hinc porro heroum cum deabus quoque finxere concubitus. Quia custodiam connubiorum inter heroas, putarunt Iunonis zelotypiam: hinc probationem heroicae originis per ingentes aerumnas et labores heroum in infensa Iunonis in Herculem odia, tanquam ex Iovis adulterio natum, detorsere. Atque indidem ex quadam aptitudine Iovis et Iunonis finxere rixas, quibus adiunxere, ut poenam de limone ab love sumptam, Iunonis in aere suspendium, quod supra enarravimus esse symbolum nuptiarum. Atque ab his Iovis et Iunonis rixis, quorum ille rex deorum, haec dearum regina habebatur, facile confictae postea aliorum deorum simultates, odia, certamina, contentiones, turbae pugnaeque, et ab his Iovis adulteriis aliorum deorum nequitiae. Quae omnes fabulae testantur minorum gentium, ut Homeri aetate, corruptiores fuisse religiones.

XIII
Ius seu mores gentium mythologiae regula.

[24] In fabulis enarrandis praecipue spectari oportet mores gentium, prout gradatim ex ferino ac foedo erronum victu ad humaniorem vitam, per gradus quos in Historia temporis obscuri descripsimus, provenere. Ex quo canone omnia, quae in utroque poemate Homerus narrat, auditorum opinionibus apta, proinde una opera et persuadibilia et decora, in his libris et latius Notis demonstravimus. In quibus illud praecipuum: quod Achilles, perpetuo adiuncto «inreprehensibilis»[1] ab Homero

  1. Ἀμύμων [Ed.].