Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/47

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
631
notae in lubrum alterum

qui, tradente Tacito [Germ., 9], in apertis lucis deos colebant, et difficulter cessit christianae religioni, ut constat ex concilio hannetensi et braggarensi[1] apud Burchardum, decimo Decretorum [cap. 10], et etiamnum hodie apud pilappios et livonos eius moris extant reliquiae. Inde ubique gentium tempia erectiore extructa fastigio: quod appositissime ad nostra principia graeci ἀετόν (aquilam) vocant, cuius crebra apud Pausaniam [I, 24, 5] mentio; quod non aliunde dictum fuerit quam ab aquilis, quas augures contemplabantur, suis volatibus, qui sublimes sunt maxime, prima «tempia», nempe caeli regiones, describere. An quoque inde «pinnae tempiorum» dictae latinis, quasi pennae, nempe, aquilarum.


(pag. 414, n. 2).
Prima contemplatio caeli.

Et sublimia dieta graecis μαθήματα, et divina contemplanda OetoQiipata; quia primae contemplationes gentium fuere caeli, utrumque verbum ex vulgari sapientia ad sapientiam philosophorum translatum.


(pag. 415, n. 1).
«Interpretari» unde dictum? — Primi interpretes, vates.

Cui origini belle adsonat verbum «interpretari», certe priscis «interpatrari». Quod prima interpretatio divinatio fuerit, quasi «interpatratio», qua optimi patrum sive deorum mentem assequebantur: unde Orpheus Horatio [Ad Pis., 391] «interpres deorum» dictus.


(pag. 415, n. 2).

Et nata lingua falso divina, de qua in notis capitis xxm et capitis xxxi[2].

  1. Testo: «bracharensi» [Ed.].
  2. Cfr. Dissertationes, XII e XIII [Ed.].