Jump to content

Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/53

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
637
notae in lubrum alterum

apud priscos latinos auctores scriptum quoque reperitur: unde, ex analogia, «personare», significatione de qua heic agebam, dictum coniiciebam. Sed postea, vera utriusque verbi origine vestigata, placuit sequi lectionem cum «p», et, ut frequentius apud scriptores latinos cadit, «opsonari», cui ex analogia «personari» respondeat.

« Opsonari» unde dictum? — Primae aetatis innocenza —
Unde «vescor»? — Romanis «visceratio» heroica.

|2j Nam sane «opsonari» non aliunde quam ab «Ops», quae dea est potentiae et inter primas dearum, ut alibi diximus, originem duxerit. Quod heroes principio nonnisi ferarum carnibus vescerentur, quas deae Opi venaturi sacrabant: uti deinde vescebantur carnibus pecudum, quas ante aliis diis immolassent (quod primae aetatis innocentiae perbelle convenit, qua ῥέξειν καί ἕρδειν dicti qui primi victimas diis mactarunt, quasi magnum aliquid patrassent, teste Plutarcho); et inde a victimarum visceribus «vescor», quasi «viscor», sit appellatum, ac primum de carnibus proprie dictum sit; unde «visceratio» romanis mansit distributio sacrorum viscerum in populum a sacerdotibus facta.

Quae primae «opimae mensae»? — Quae prima «opima spolia»?

[3] Hinc primae forsan latinis «opimae mensae» fuerunt, quasi mensae Opi sacratae, et prima forsan «opima spolia», sacratae Opi quoque ferarum exuviae: deinde «mensae opimae» dictae mansere regum, et «opima spolia» caesis regibus per romanos duces bello detracta.

[4] Hinc mos ille diu mansit heroibus tantum carnibus vesci, ut apud Homerum semper: cuius heroes carnes ipsi secant, verubus figunt, super prunis assant, quia id ea dignitate facere videbantur, qua sacerdotes victimas mactant, igne adolescunt, assa viscera distribuunt. Quare Agamemnon, in duobus foederibus feriundis, suo ipsius cultro in altero agnam, in altero suem caedit, quia qui reges, iidem sacerdotes erant [Il., III, 292 sqq.; XIX, 249 sqq.].