industriae fructus, messes, ab eadem charitate dixere «poma»
et, ut ab aliis naturae distinguerent, a colore «aurea» dixere.
Qua simili ratione, ut primi poetae messes fecere poma, deinde
Virgilius, antiquitatis scientissimus, messes aureum effinxit
ramum, ut hoc libro infra dictum est in mythologia Aeneae
virgiliani[1]. Hesperides sunt Atlantis filiae, qui caelum humeris sustinuerat: nam deorum religione, ut alibi dictum, vel
primae omnium artes natae. Poma draco pervigil custodiebat: nempe terra squamosa, squalida[2], inculta, quae inter antiquos dumos, vepres spinasque frumentum legi prohibebat.
Semperque vigilabat, quasi tempore non daretur sopori: quin
usque et usque silvesceret. Hercules draconem occidit, ut
alibi igne extinxit hydram — terram domuit — et poma — frumentum — reportavit. Aureum autem Discordiae pomum sunt
igitur agri culti: nam de iis agrariae turbae extitere. De caelo
demissum: nam agricultura deorum religione orta est. De eo
contenderunt Iuno, Venus, Pallas: nam Venus est character
plebeiorum; Iuno regina, character regii ordinis sive optimatium; Pallas sunt optimates in ordine, quia in turbis agrariis hastatorum ordo coortus est. Nani inscriptio «pulchriori
detur», et iudicium Paridis, et inde troianum bellum, ex
inobscuratione nativarum significationum a posterioribus poetis addita sunt: ut Plutarchus duos versus, qui extant in principio Iliadis XXIV [28 sq.], in quibus solis eius iudicii fit
mentio, ab Homero expungendos existimet.
Primi legati fuere primorum patrumfamiliarum famuli, dicti Homero κήρυκες[3], qui apud eundem modo sunt heroum comites, modo epularum ministri, modo ministri sacrorum,