Pagina:Virgile - Géorgiques, traduction Desportes, 1846, 2.djvu/20

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

Est numerus; neque enim numero comprendere refert.
Quem qui scire velit, Libyci velit æquoris idem  105
Discere quam multæ Zephyro turbentur arenæ;
Aut, ubi navigiis violentior incidit Eurus,
Nosse quot Ionii veniant ad littora fluctus.

Nec vero terræ ferre omnes omnia possunt.
Fluminibus salices, crassisque paludibus alni  110
Nascuntur; steriles saxosis montibus orni.
Littora myrtetis lætissima; denique apertos
Bacchus amat colles, Aquilonem et frigora taxi.

Adspice et extremis domitum cultoribus orbem,
Eoasque domos Arabum, pictosque Gelonos.  115
Divisæ arboribus patriæ. Sola India nigrum
Fert ebenum, solis est turea virga Sabæis.
Quid tibi odorato referam sudantia ligno
Balsamaque, et baccas semper frondentis acanthi?
Quid nemora Æthiopum molli canentia lana?  120