Jump to content

Pagina:Virgile - Géorgiques, traduction Desportes, 1846, 2.djvu/40

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

Ut sæpe ingenti bello quum longa cohortes
Explicuit legio, et campo stetit agmen aperto,  280
Directæque acies, ac late fluctuat omnis
Ære renidenti tellus, necdum horrida miscent
Prœlia, sed dubius mediis Mars errat in armis:
Omnia sint paribus numeris dimensa viarum;
Non animum modo uti pascat prospectus inanem;  285
Sed quia non aliter vires dabit omnibus æquas
Terra, neque in vacuum poterunt se extendere rami.

Forsitan et scrobibus quæ sint fastigia quæras.
Ausim vel tenui vitem committere sulco;
Altior ac penitus terræ defigitur arbos,  290
Æsculus in primis, quæ quantum vertice ad auras
Æthereas, tantum radice in Tartara tendit.
Ergo non hiemes illam, non flabra, neque imbres
Convellunt; ìmmota manet, multosque nepotes,
Multa virum volvens durando sæcula, vincit;  295
Tum fortes late ramos et brachia tendens