Jump to content

Pagina:Virgile - Géorgiques, traduction Desportes, 1846, 2.djvu/62

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Justitia excedens terris vestigia fecit.

Me vero primum dulces ante omnia Musæ, 475
Quarum sacra fero ingenti percussus amore,
Accipiant, cœlique vias et sidera monstrent,
Defectus solis varios, lunæque labores;
Unde tremor terris; qua vi maria alta tumescant,
Objicibus ruptis, rursusque in se ipsa residant; 480
Quid tantum Oceano properent se tingere soles
Hiberni, vel quæ tardis mora noctibus obstet.
Sin, has ne possim naturæ accedere partes
Frigidus obstiterit circum præcordia sanguis,
Rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes; 485
Flumina amem silvasque inglorius. O, ubi campi,
Sperchiusque, et virginibus bacchata Lacænis
Taygeta! o, qui me gelidis in vallibus Hæmi
Sistat, et ingenti ramorum protegat umbra!

Felix qui potuit rerum cognoscere causas, 490
Atque metus omnes, et inexorabile fatum