Pagina:Vita Sancti Severini.djvu/15

E Wikisource
Haec pagina emendata est
19
VITA S. SEVERINI.

XXII. Basilicae extra muros oppidi batavini in loco nomine Boiotro trans Enum fluvium constitutae, ubi cellulam paucis monachis ipse construxerat, martyrum reliquiae quaerebantur. Ingerentibus ergo se presbyteris, ut mitterentur ad sanctuaria deferenda, haec beatus Severinus monita proferebat: 'Quamvis cuncta mortalium opere constructa praetereant, haec tamen aedificia prae ceteris celerrime relinquenda sunt; et ideo pro reliquiis sanctorum nullum laborem debetis suscipere, quia ultro eis S. Iohannis benedictio deferetur'. Interea beatum virum cives oppidi memorati suppliciter adierunt, ut pergens ad Febanem, Rugorum principem, mercandi eis licentiam postularet. Quibus ipse: 'Tempus', inquit, 'huius oppidi propinquavit, ut desertum, sicut cetera superiora castella cultore destituta, remaneat. Quid ergo necesse est locis mercimonia providere, ubi ultra non poterit apparere mercator?' Respondentibus illis non se debere contemni, sed consueto sublevari regimine quidam presbyter haec diabolico spiritu repletus adiecit: 'Perge', quaeso, 'sancte, perge velociter, ut tuo discessu parumper a ieiuniis et vigiliis quiescamus'. Quo dicto vir dei lacrimis urgebatur ingentibus, quod in ridiculam vanitatem cunctis audientibus sacerdos eruperit. Aperta namque scurrilitas latentium est testificatio delictorum. Sanctus itaque vir, cur ita fleret, interrogatus a fratribus: 'Video', inquit, 'plagam gravissimam nobis absentibus huic loco protinus eventuram, et Christi sacraria, quod non sine gemitu cogor exprimere, humano sanguine redundabunt, in tantum, ut etiam locus iste violandus sit'. Nam in baptisterio loquebatur. Ad antiquum itaque et omnibus maius monasterium suum iuxta muros oppidi Favianis, quod centum et ultra milibus aberat, Danuvii navigatione descendit. Mox igitur eo descendente Hunimundus paucis barbaris comitatus oppidum, ut sanctus praedixerat, Batavis invasit ac paene cunctis mansoribus in messe detentis quadraginta viros oppidi, qui ad custodiam remanserant, interemit. Presbyterum quoque illum, qui tam sacrilega contra famulum Christi in baptisterio fuerat elocutus, ad eundem locum confugientem insequentes barbari peremerunt. Frustra enim illuc offenso deo veritatis inimicus accessit, ubi tam imprudenter excesserat.

XXIII. Igitur sanctus Severinus, dum in monasterio Favianis evangelium legeret, oratione suppleta consurgens scapham sibi iubet ilico praeparari et mirantibus ait: 'Sit nomen domini benedictum, sanctuariis beatorum martyrum nos oportet occurrere'. Nec mora: transmeato Danuvio inveniunt hominem considentem in ripa ulteriori fluminis ac multis eos precibus postulantem, ut ad servum dei, ad quem fama vulgante olim venire cuperet, duceretur. Mox itaque ei Christi famulo demonstrato suppliciter S. Iohannis Baptistae reliquias obtulit multis apud se servatas temporibus. Quas