Pagina:Vita Sancti Severini.djvu/21

E Wikisource
Haec pagina emendata est
25
VITA S. SEVERINI.

ris oculi clarum praeferre conspectum? Ora magis, ut obtutus vegetetur interior'. Talibus igitur monitis informatus dedit operam corde magis videre quam corpore meruitque absque ullo fastidio mirabiliter in orationis effici iugitate continuus et quadraginta fere annis in monasterii excubiis perseverans eodem, quo conversus est, fidei calore transivit.

XXXVI. In loco Boiotro superius memorato quosdam tres monachos sui monasterii doctor humilis superbiae foeditate respersos dum pro suis singulos excessibus increpatos durare in pernicie comprobasset, oravit, ut eos dominus in adoptionem recipiens filiorum paterno dignaretur flagello corripere. Prius ergo quam orationem effusis lacrimis terminaret, uno momento idem monachi daemone corripiente vexati contumaciam sui pectoris vocibus fatebantur. Absit, ut cuiquam hoc crudele videatur aut noxium, quia traditi sunt huiusmodi homines satanae in interitum carnis,[1] sicut beatus docet apostolus, ut spiritus salvus sit in die domini Iesu, cum beatus Ambrosius, mediolanensis episcopus, servum Stilichonis, auctorem falsarum epistolarum deprehensum, dixerit oportere tradi satanae, ne talia postmodum auderet admittere; quem eodem momento, cum adhuc sermo esset in ore sacerdotis, spiritus immundus arreptum coepit discerpere. Severus quoque Sulpicius refert ex relatione Postumiani virum quendam magnis virtutibus signisque mirabilem ad expellendam de corde suo iactantiae vanitatem, quam incurrerat, exorasse, 'ut permissa in se mensibus quinque diabolo potestate similis his fieret, quos ipse curaverat'. Idemque post pauca: itaque 'correptus a daemone, tentus in vinculis, omnia illa, quae energumeni solent ferre, perpessus quinto demum mense purgatus est, non tantum daemone, sed, quod illi erat utilius atque optatius, vanitate'. Praedictos itaque monachos vir dei delegatos fratribus per dies quadraginta arduis abstinentiae remediis mancipavit. Quibus expletis data super eos oratione a potestate daemonis eruit nec solum sanitatem corporis, sed et mentis impertiit. Quo facto et sancto viro reverentiae terror accrevit et ceteros maior disciplinae metus obtinuit.

XXXVII. Marcianum monachum, qui postea presbyter ante nos monasterio praefuit, ad Noricum cum Renato fratre direxerat. Et cum dies tertius laberetur, ait fratribus: 'Orate, carissimi, quia gravis hac hora tribulatio Marcianum comprimit et Renatum, de qua tamen Christi liberabuntur auxilio'. Tunc monachi, quae ab eo dicta sunt protinus annotantes, illis post menses plurimos redeuntibus diem horamque periculi, qua barbaros evaserant, indicantibus, sicut signaverant, approbarunt.

XXXVIII. Item beatissimus Severinus uni ex fratribus, nomine Urso, repente praecepit quadraginta dierum districtiore ieiunio venturae calamitati, abstinentia ciborum et lamentis, occurrere, dicens: 'Imminet tibi corporale periculum, quod dei prae-

  1. 12 Ad Corinth. I, 5, 5.