Pagina:Władysław Abraham - Najdawniejsze statuty synodalne.djvu/22

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est

Pater noster credo X precepta
Celebrans in curia
Monachus non sit vicarius
Crisma comburitur vetus
Vinum acetosum
Celebrans in loco interdicto
Modus execucionis
Banna et matrimonia
Impediens iudices per seculares
Obligacio rerum ecclesiarum
Clericus deferens clericum

Cimiterium sepiatur.





     1. Cum igitur divinis cultibus manicipandi tales esse[1] debeant[2], qui digne tractare possint[3] dominica sacramenta, ideoque statuimus, ut clerici tonsuram habeant competentem, ut[4] linguam et oculos et omnia membra sub freno castitatis et modestie debeant[5] cohercere[6].
     2. Item clerici non deferant vestes incisas, zottatas[7] vel virgulatas, sive varii coloris, neque nimis longas, neque nimis breves, neque tunicas ante et retro atque a dextris et a sinistris apertas vel excisas vel nimis extensivas manicatas, sed decenter statui clericali congruentes. Similiter nec mitras retro pendentes nimia longitudine extensas vel notatas et quod capucia deferant nec sine ipsis incedere presumant. Neque armis offensivis videlicet gladiis et cultellis magnis, lanceis, cuspidibus, sagittis et aliis huiusmodi nisi in necessitate debeant[8] uti.
     3. Item ut clerici mulieribus[9] non cohabitent[10], nec suspectas sive iuvenes apud se foveant, exceptis duntaxat a iure concessis scilicet matre, sorore vel amita[11].

     4. Item nullus clericus presumat concubinam tenere in domo vel extra domum. Quod si notorius concubinarius

  1. U. zamiast »esse« tunc.
  2. U. debent.
  3. U. possunt.
  4. U. et.
  5. U. słowo debeant opuszczone.
  6. W P. na końcu tego ustępu dodano słowa Et primo, poczem na boku trzech następnych ustępów dopisano kolejno słowa primum, secundum, tercium. Przy dalszych ustępach już tego oznaczenia liczb porządkowych nie ma.
  7. U. vel czotatas.
  8. U. debent.
  9. P. mulieres.
  10. P. cohabitant.
  11. W U. opuszczono 5 ostatnich słów.