Pagina:Władysław Abraham - Najdawniejsze statuty synodalne.djvu/24

E Wikisource
Haec pagina emendata est

intersint vanitatibus, nisi ex causa racionabili et honesta sub simili pena sinodali[1].
     10. Item ut clerici in suis ecclesiis personaliter habeant residere[2], eciam[3] maxime qui habent curam animarum, sub pena privationis beneficii. Et ut sacerdotes ecclesiarum in ecclesiis existentes tempore divinorum et quum[4] baptisant vel populum communicant[5] vel infirmum inungunt[6] vel quecumque sacramenta ministrant[7] superpilicias[8] induantur.
     11. Item corpus dominicum in civitatibus et[9] villis, in quibus ecclesie fuerint, nisi manibus sacerdotis et precedente lumine et campanula[10] precipimus non portari; sacerdotes quoque corpus dominicum non ostendant de cetero extra missam nisi tempore celebracionis sub pena trium marcarum sinodali tociens quociens in contrarium fecerint solvendarum. Et ubi poterint commode, horas suas in ecclesiis perficiant et quod sacramenta renoventur infra mensem, nisi necessitas suaserit ea cicius[11] renovare[12].
     12. Item sub pena excommunicacionis statuimus, ut nullus sacerdos extra ecclesiam nisi necessitas emerserit presumat baptisare.
     13. Item ut clerici usuras non exerceant nec mercimonia, symoniacam pravitatem[13] omnes detestentur[14] et fugiant[15].

     14. Item[16] quoniam voraginem usurarum lex divina pariter et humana sub divina malediccione [et] interminacione[17] Christi fidelibus prohibuit et inter diversas exaggeratas penas contra manifestos usurarios proditas lex canonica has expressit, quod[18] nullus manifestorum usurariorum testamentis intersit aut[19] eos ad confessionem admittat sive absolvat vel defunctos sepeliat, donec de usuris ipsis satisfecerint vel de satisfaciendo

  1. U. sinodali opuszczone.
  2. U. personalem faciant residenciam.
  3. U. eciam opuszczone.
  4. U. quum opuszczone.
  5. U. communicent.
  6. U. inungant oleo.
  7. U. ministrent.
  8. U. superpiliciis.
  9. U. vel.
  10. U. campana.
  11. U. cicius opuszczone.
  12. U. renovari.
  13. U. nec symoniaca pravitate.
  14. U. detestantur.
  15. W U. następuje z kolei ustęp zamieszczony niżej jako c. 18.; ustęp ten jest z następnym razem złączony.
  16. U. Item brak.
  17. U. et iteracionem.
  18. P. quot.
  19. U. nec.