Pagina:Władysław Abraham - Najdawniejsze statuty synodalne.djvu/34

E Wikisource
Haec pagina emendata est

     71. Item archidiaconi[1] nequaquam tollerent[2] clericorum concubinas, alioquin sunt suspensi a divinis.
     72. Item omnes plebani et beneficiati habeant sua sigilla sub pena sinodali[3] propter execucionem infra mensem et se subscribant, diem et horam apponendo, quando mandatum receperint[4] et qualiter mandatum sint[5] executi, scilicet utrum in persona propria vel in domo; et quod omnes et singuli plebani sua sigilla de presenti producant[6] et ostendant.
     73. Item statuimus, ut omnes rectores ecclesiarum officialium et archidiaconorum litteras currentes et mandata nostra continentes perlectas, executas si opus fuerit, statim transmittant ulterius[7], nec, si tempus habent[8], per noctem eas apud se retineant sub pena excommunicacionis et sinodali trium marcaram, [sed] ipsas ad proximos vicinos suos[9] mittant.

74. Secuntur[10] casus propter[11] quos ecclesia vel cimeterium execratur[12] et indiget reconciliacionem[13].

     Primo propter homicidium vel aliqaod enorme crimen. Item propter sanguinis effusionem vel seminis humani fornicam[14]. Item propter notabile vulnus. Item si aliquis excommunicatus publice in ecclesia vel in cimiterio fuerit sepultus, divina officia non possunt ibidem[15] peragi nec corpora mortuorum tumulari, nisi extumulentur et ecclesia vel cimiterium reconcilietur[16].

75. Secuntur festa, que celebrantur in archidiaconatu gneznensi.

     Primo Nativitas Domini, sanctorum Stephani prothomartiris, Johannis Evangeliste, Innocentum, Circumcisio Domini, Epiphania Domini, Agnetis virginis, Dorothee virginis, Conversio

  1. U. archidiaconus.
  2. U. tolleret.
  3. U. sinodali opuszczone.
  4. U. ceperint.
  5. U. mundata sunt.
  6. U. producent.
  7. U. ulterius opuszczone.
  8. U. habet.
  9. U. suos opuszczone.
  10. W U. zamiast secuntur są słowa Item nota.
  11. U. per.
  12. U. execret, P. exoretur.
  13. U. reconciliacione.
  14. U. fornicarii.
  15. U. ibidem opuszczone.
  16. Na tem kończy się w U. tekst statutów poczem następują słowa: Et sic est finis statutorum istorum, laus Christo detur, quia libro finis habetur.