Pagina:Władysław Abraham - Najdawniejsze statuty synodalne.djvu/56

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est





2.
Processus per dyocesim contra usurarios promulgatus.


     Mathias dei gracia Episcopus Premisliensis universis et singulis ecclesiarum parochialium rectoribus necnon advocatis, scultetis ac laycorum iudicibus per civitates et dyecesim nostram ubilibet constitutis salutem in domino. Novum genus turpissimum ymmo dampnabile ut[1] intelleximus usurarum in episcopatu nostro inolevit animas dampnandas et miserabiliter detrudens et quamplurimos ad inopiam intollerabilem lamentabiliter deducens, quod dolenter ferimus et moleste. Sunt etenim, qui plus ceteris in temporalibus habundant, qui videntes alios et considerantes minus habentes urgeri in necessariis aliquibus, emunt ab ipsis mensuras aliquot sub certo numero siliginis aut tritici aut alterius grani frumenti pro levi peccunia segetibus adhuc in agro stantibus atque crescentibus, et dum frumenta cuiuscunque grani fuerint, que emerunt, ad maturitatem deducta et tritulata extiterint, totidem mensuras siliginis aut tritrici aut alterius grani frumenti a venditoribus recipiunt cum mensura frumenti cuiuscunque grani, tunc in triplo vel quadruplo plus solvit, quam se pecunia extendit, pro qua mensura siliginis aut tritrici a venditoribus comparant. Sunt eciam nonnulli, qui frumenta, cuiuscunque grani extiterint, occasione longioris termini seu spacii solucionis pro minori pecunia vendunt, quam tunc temporibus predicta frumenta in foro communi tunc comparabantur, prout huiusmodi contractus fiebat, et per hos modos

  1. Ms et.