Jump to content

Pagina:Werke vol. 6.1.djvu/689

E Wikisource
Haec pagina emendata est

obscurare et extinguere nituntur, sed nibil possunt. Psalmo 9. Comprehenduntur in consiliis quibus cog. 1. Cor. 1: 3. et Esa. 29. Ezech. 8. Abd. 1.

Fuit homo missus a deo.) Quod dico, nihil ex me fingo, nihil comminiscor, nihil excogito, Ioannes Baptista a deo missus est legatus, ad testificandum de hac luce, ut praedixit propheta Malachias 3, Ecco ego mitto etc.

Ut omnes crederent.) In hanc scilicet lucem, seu per hanc lucem in cognitionem veniant per illam sermonem, vel per illam lucem scilicet, ut omnes illi fidant Christo. Ego dicere simpliciter, per illum, id est, per praedicationem testificationem et officium Ioannis, ut infra 17. Observa hic quod sit officium veri pastoris, ut scilicet testificetur de. Christo, ut ostendat illi esse fidendum, Christum esse viam ad iustition, Matth. 3. Hic est filius meus etc. 1. Ioan. 5. Qui accipit testimonium eius, Ioan. 3. Item paratam esse coenam, ut accingant se homines ad eam, ne contemnant dei gratiam et vocationem, induant vestes nuptiales, Matth. 22. Et quid hoc aliud est quam fidere Christo?

Non erat lux illa.) Ioannes scilicet non est ista lux, quae totum, mundum illuminat. Nam alioqui et Ioannes lux est, ut Christus ipse de eo testatur Ioan. 5. et apostoli voce Christi lax sunt dicti propter doctrinam et vitam.

Erat lux vera:) Quidquid illuminatur, per hanc lucem illuminatur, infra 6. Quidquid lucet in coelis, in terris, lucem ab illa luce recipit: si quid fidei, si quid cognitionis est in creaturis, ex hac luce est, Proverb. 8.

Mundus eum non cognovit.) Id est: Non credidit ei; non recepit eius' doctrinam. Hoc et hodie fit. Infra 15. Si sermonem meunt receperunt, et vestrum. Nos felicitatem in visibilibus ponimus, quum doceantur coelestia et aeterna, excrecati cupiditatibus non recipimus coelestem lucem, 'non cognoscimus creatorem nostrum, quia mundus regnat in nobis, et per hoc convincimur infidelės: nam si veram fidem in Christum haberemus, pugnaremus contra mundum, et vinceremus eum, 1. Ioan. 5. Haec est victoria etc. Si cognosceremus vere Christum, fideremus ei soli, non quaereremus alibi salutem et vitam Christus enim unica salus et spes debet esse fidelium, 1. Ioan. 4. Si vere fideremus Christo, resipisceremus et converteremur á viis malis. Qui enim dicit se in luce esse, et in tenebris ambulat, 1. Ioan. 2. Et qui dicit se in eo manere, debet quemadmodum ipse ambulavit ambulare. Qui enim peccat, non novit eum, 1. Ioannis 3. Et qui natus est ex deo, non peccat, 1. Ioan. 5.

In sua venit.) Ad populum scilicet Iudaicum, quem suam dixit Deut. 34. Exod. 19: 4.

Et sui eum non receperunt.) Hoc est: Non crediderunt in eum.

Quotquot autem.) Synecdocha ergo est, quum dicit: Sui eunt non receperunt, hoc est pauci ex Iudaeis. Qui vero receperunt cum illis dedit, id est concessit, permisit ut essent filii dei: iis scilicet qui in nomen eius, id est in gratiam et virtutem eius credidissent. Haec est via per quam efficimur filii dei, credere scilicet in nómen filii dei,